Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Heinrich Binnius (Juristische Fakultät)
Zeitraum 01.04.1657–08.06.1657
Text Ratio Lectionum et Disputationum mearum à festo Paschatos MDCLVII. Usque ad Iohannis in Academici Iulia habitarum. / 1 APRILIS / Festo Paschae et feriis finitis, die VI huius mensis perexi in explicanda Actionem materiam et postquam mense Martio superiori, ultimo loco egerim de actionibus in genere, dicto iam die coepi agere de Actionibus in specie et quidem ad § 1 et aliquod sequentes de prima earum divisione, qua dividuntur in reales et personales. De qua divisione, cum insignem habeat usum, Late per integrum fere hunc mensem egi / Propter curam minus firmae valetudinis die XVII et XX non legi. Quas duas tamen Lectiones horis extraordinariis compensavi. Quod testabuntur Auditores / Die XXVII Huius mensis ad § XVI incoepi interpretavi alteram divisionem, qua dividuntur in Rei et Poenae persalutarias. Et legi die XXIIX et XXX / [v] / II. MAIUS / Perexi in expositione huius divisione die I, IV et V mensis Maii secundus enim fuit dies Saturni et tertius dies Sabbati. Egi autem his diebus ad § XVII, XIIX, XIX et XX. Sextus fuit dies Mercurii et Septimus adscensionis dominicae. Die IIX aggressus sum explicationem divisionis tertiae, qua actiones conceptae sunt in simplum, duplum triplum, quadruplum, ad § XXI, XXII, XXIII, XXIV, XXV, XXVI et XXVII quam materiam absolvi die XIII huius mensis. Quo ipso die incidi in gravem morbum Splenticum, qui non tantum per Festum Pentecostes, sed per reliquos etiam dies huius mensis me ita affixit, ut in publicum prodire et Legere non potuerim / [10r] / III IUNIUS / Idem de quo antea dixi, morbus et huius mensis primis aliquod diebus impedimento fuit, quo minus publice legerim. Collectis paulatim Corporis viribus, die IIX huius Mensis per Dei gratiam ad rem iterum accessi et ad § XXIX tituli de Actionibus quartam earum divisionem exorsus sum exponere. Qua dispescuntur in Actiones bonae fidei et stricti Iuris. In cuius materiae recitatione, cum Late pateat, et valde sit insignis, occupatus fui per integrum fere hunc mensem et quidem usque ad diem XXIII. Propter recurrentem morbum Unam atque alteram Lectionem intermittere coactus sum / Die VI huius mensis publice disputavi de Legatis / In collegio Sudboldanio disputavi, quo ad XIII. usque perveni, hoc semestri pergere non potui propter infirma corporis Latera. Quae si futuro, uti spero, fuerint firmiora, quae omissa sunt, diligenter compensabo / Scriptum Kalendaris Iulii MDCLVII / Henricus Binnius doctor
Quelle 37 Alt 2490, Fol. 9 f.