Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christian Eberhart (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 03.05.1658–28.05.1658
Text Anno MDCLVIII / Mense Maio / Die III, IV, VI, VII, X, XI De Ludovici Sfortiae Mediol. Ducis consiliis et factis: De iure in regnum Neapol. tum Aragoniorum tum ducum Andegavensium et regum postea Galliae: de aliis item belli Neapolit. à Carolo VIII. Gall. R. gesti causis praetextibus, occasionibus, initio ac progessu: De Florentina republica et Mediceorum in ea principatu: de fuga regum Neapolitanorum et regno à Carolo occupato, verba feci. Diem XIII. et XIV Iter necessarium occupavit. / XVII et XIIX De foedere inter Imperium Hispaniae reges et Italis contra Carolum Gallum causis et conditionibus, huiusque in Galliam reditu, et regno ab Aragoniis recepto egi. / XXI Disputatio Inauguralis Iuridica fuit habita. / Die XXIV Ob aliquos scriptores, quibus in sequenti historia explicanda opus mihi erat, è Bibliotheca Academica prius petendos lectio à me est dilata. / Die XXV, XXVII [et] XXVIII Egi de comitiis Wormatiensibus, Anno 1495 celebratis et tum primum instituto Camerae Imperialis iudicio, eiusque instituti causis. / Praecipua etiam Consitutionis eius capita et alia in Comitiis illis acta et constituta enarravi. / Christianus Eberhart.
Quelle 37 Alt 2491, Fol. 27