Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Christian Eberhart (Philosophische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 01.04.1658–25.04.1658 |
| Text | Anno MDCLVIII / Mense Aprili / Die I et II Egi de reliquis Europae praecipuis regnis et rebus publice earumque circa initia Maximiliani Imperatoris statu: In primis de Hispaniae regibus, et Castellae Aragoniaeque regnis circa eadem tempora primum coniunctis: De Sicilia etiam eis adiuncta, Maurisque et Iudaeis Hispania eiectis atque Inquisitionis Hispaniae origine ac progressu: Catholici inde titulo regibus Hispaniae tributo: Ac novo denique orbe eodem tempore invento. Secutae sunt feriae Paschales, quibus finitis per unum adhuc alterumque diem maiore paullo Auditorum numero expectato ad lectiones redii die XXIX Aprilis, quo ut et XXX De Italia, qui circa initia Maximiliani fuere, principibus et rebusp. inprimis de Venetorum republice ac potentia: de regibus Neapolitanis, Alexandro VI. Pontifice et Mediolanensibus ducibus disserui. / Christianus Eberhart. |
| Quelle | 37 Alt 2491, Fol. 28 |