Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Heinrich Binnius (Juristische Fakultät)
Zeitraum 01.07.1659–25.09.1659
Text Anno MDCLIX / Iulius / Postquam die primo huius mensis absolvi primam personarum divisionem de statu primo, die IV. ad titulum IX. Institutionum coepi agere de Patria potestate, eiusque causis: scilicet de Nuptiis, de Legitimatione et Adoptionibus. / Quam materiam absolvi die XXVI huius mensis / Die XXIIX. egi de modis, quibus Patria potestas solvitur et / die XXIX. de Tutelis in genere / Nullam lectionem hoc mense intermisi / Augustus / Die primo Augusti exorsus sum agere de Tutelis in specie ad Titulum XIII. / Quam materiam, ut et eam, quae est de Curatoribus nec non de Satisdationibus et Excusationibus Tutorum et Curatorum, item de Suspectis Tutoribus et Curatoribus absolvi die XV huius mensis / Die XVI. incepi Librum secundum Institutionum et eam Rerum divisionem, qua dividuntur ita quod aliae sint in patrimonio; aliae vero extra patrimonium. / Die[bus] XIIIX et XIX. egi de Dominio, quid illud sit / [v] / et quotuplex, item quomodo et iure Naturali, seu Gentium, et Civili rerum Dominia acquiruntur / Die XXII et aliquot sequentibus ex Titulo 1 libri II, recensui modos, quibus Iure Naturali, sive per apprehensionem, sive per accessionem rerum Dominia nobis acquiruntur / Die[bus] XXVI, XXIX, et XXX egi de Rebus incorporalibus maxime autem de Servitutibus Titulo III, IV, et V / September / Die primo Septembris caepi agere de modis, quibus iure Civili rerum Dominia acquirimus et primo quidem egi de Usucapione Titulo VI / Die[bus] II et III. huius mensis Titulo VII. Donationem exposui tam simplicem,quam quae Mortis causa dicitur / Die V. egi de iure accrescendi / Die VI et aliquot sequentibus usque / Die XII exposui ad titulum IIX. qui possunt alienare vel non: / et die XIII. per quas personas cuique acquiritur Titulum IX / Die XV ad Titulum X. auspicatus sum Testamentorum Materiam et primo egi de iis in genere / Die XVI. et aliquot sequentibus egi de testamentis publicis atque privatis et quomodo haec sint vel solennia, vel minus solennia, seu privilegiata. Hinc actum fuit / 7r / I de Testamento parentum inter liberos, II De Testamento militum / III de Testamento rusticorum / IV de Testamento ad pias causas / V de Testamento tempore Pestis facto / Die XXV. et reliquis propter Dicasterium Gvelphicum non legi, / et haec sunt, quae publice docui hoc Trimestri horis statis, seu Ordinariis / Extraordinariis diebus, Mercurii scilicet et Saturni publice perrexi in collegio criminali et egi de poenis in genere tam Ordinariis, quam Extraordinariis: quomodo ratione Circumstantiarum interdum exasperandae / quomodo certas propter causas nonnunquam mitigandae / Egi quoque de earum executione et porro ostendi quae revera sunt Delicta publica, et ex quibus principiis tam varia sunt, tamque variae eorum poenae / Egi quoque in specie de crimine laesae maiestatis et de iis quae carnis vocantur / Veluti de Adulterio, de Stupro, de Fornicatione de Concubinatu, de incestu atque Sodomia, nec non quae cuiuscunque Delicti, maxime quidem ex Constitutione Carolina hodie sit poena / Helmstadi die XXX Septembris 1659 / [mit anderer Hand] Henricus Binnius Doctor
Quelle 37 Alt 2492, fol. 6-7