| Text |
Trimestre Brumale MDCLIX / Mensis Octobris / Postquam cum fine mensis Septembris absolvi libro secundo Institutionum materiam testamentariam, legatoriam, fideicommissorum etc initio mensis Octobris et quidem die tertio auspicatus sum Librum III Institutionum et coepi agere de insigni et in Foro valde frequenti materia successionum ab intestato. Et primo quidem ad Titulos IX priores egi de Iure veteri succedendi ab intestato, eiusque tribus ordinibus [?] Haeredum, suorum, Agnatorum et Cognatorum. Egi quoque de Titulo III et IV de duobus His Tertuliano et Orphitiano item de cognatione servitii, nec non de Veterum patronorum successione in bonis Libertorum. Quod vetus succedendi Ius cum fine huius mensis absolvi / November / Quia, vero illud Ius succedendi Vetus ut plurimum hodie ab usu recessit, in commodum Auditorum addidi Ius novum, quod hodie in foro observatur et continetur in Novella CXIIX. Ex qua exposui tres Succedentium Ordines ab intestato, qui Sanguinis vocantur, scilicet Descendentium, Ascendentium et Collateralium / et in tabella per [v] nomina ficta ad Oculos demonstravi, quomodo in Ius tribus ordinibus sibi invice iure legitimo succedunt. Egi quoque ex aliis Iuris fontibus de tribus aliis Succedentium Ordinibus, qui Legis appellantur, nimirum de successione (a) Coniugum, Fisci (b) et Ecclesiae (c) quam materiam absolvi die XXIX. huius mensis. [als Glosse folgendes vermerkt zu diesem Absatz:] a/ Tit. und. vir et Kfur, ff. [?] et C. item quomodo ex consuetudine et Iure valutorio [?] sucendunt / b. Tit. d. Iur. Sic. in ff. un et Autom. Peregr. d. Iu. fisci / c. Franc. d. Barry tract. d. successionibus ab intest. C. ultim. / [Haupttext geht weiter:] / Decembris / Et ita Titulo X. Libro II Institutionum hactenus actum fuit de primo acquirendi modo per universitatem, qui Haereditas vocatur, et quomodo ea deferatur testamtento et ab intestato. Quia vero sint et tres alii modi acquirendi per universitatem, Bonorum possessio, Arrogatio et Bonorum addictio egi quoque de his singulariter singulis ad Titulum X, XI, XII et XIII Finem huic materiae imposui die XXIII huius mensis Decembris / Appendix / Et haec quae recensui, publice docui trimestri proximo horis statis, seu Ordinariis, diebus scilicet Lunae, Martis, Iovis et Veneris / Reliquis diebus, Mercuris et Saturni, quibus alios publice non legitur, sed publicae habentur disputationes extra [104r] ordinem perrexi in Collegio Criminali, et postquam superiori trimestri egi de Crimine, laesae Majestatis et delictis Carnis, Ulterius disserui, de reliquis delictorum publicorum speciebus, prout in Libro 1 ff de publ. zu [?] dic. ordine recensentur, veluti de homicidio simplici, eoque Doloso, Culposo, Casuali. Deinde egi de qualificato ratione ipsarum personarum et modis occidendi, de parricidio, de infanticidio, de assassinio, de veneficio. Disserui quoque hac occasione de homicido voluntario, quod Graecis αvτοχειγιαθδρ item de Necessario, quo pertinet defensio necessaria et moderamen inculpatae tutelae / Disserui porro de Cotracirio [?], de Peculatu, de Ambitu de Residuis de Crimine Repetundarum et eo quod fraudatae annonae appellantur de Plagio, de hinovia [?], de Falso, de vi privata et publica / Denique egi de sortilegiis et maleficiis, de incantationibus et Daemonum praestigiis, prout de hisce delictis, quae generali vocabulo magiae veniunt, publice loqui fas fuit / Egi de singulorum delictorum Natura et poena ex Iure Digestorum et Codice maxime autem ex Constitutione Carolina [v] cuius textum tota [?] occasione exposui / Restant nuper Delicta privata, de quibus Deo volente, proxime. Signatum Helmstadti die XXX Decembris MDCLIX / Henricus Binnius Doctor |