| Text |
Publicarum Lectionum Catalogus a Festo Sancti Iohannis usque ad Festum Michaelis / [die] 27. Iunii: cum gratia universali qua Deus vult omnes salvos, particularem electionem non pugnare ostendi / [die] 28 Egi de Dei voluntate antecedente et consequente / } [diebus] 30 Iunii [et] 1 Iulii hoc biduo tum propter Consistorium, tum propter Auctionem publicam non legi / [die] 4 Quae nam sint essentialia electionis requisita ostendi / Erat mutatio Vice-Rectoratus / [die] 7 Propter Disputationem Inauguralem in Facultate Medica non legi / [die] Samuelis Huberi circa Electionem errorem exposui / } [diebus] 11 [et] 12 Tam propter Auctionem quorundam librorum Theologicorum, quam propter ferias nundinales non legi / [die] 14 Vocationem a parte Dei vocantis non inefficacem esse ostendi / [die] 15 Eos quibus non praedicatur verbum delicta maiorum qui sua culpa et nulla Dei ordinatione illud amiserunt luere ostendi / [die] 18 De numero electorum egi / [die] 19 Doctrinam de praedestinatione absolvi / [die] 25 Incepi Doctrinam de Iustificatione / [die] 26 Quum per observationem legis non iustificemur quis sit usus legis ostendi / } [diebus] 28 [et] 29 De Pontificiorum iustitia infusa ac inhaerente et formali ratione Iustificationis egi, et quomodo Iustificatio et Sanctificatio differant hoc biduo ostendi / [2. Spalte] / Augustus / [die] 1 De obiecto et causa efficiente Iustificationis egi / [die] 2 Pontificiorum doctrinam de gratia gratum faciente exposui / [die] 4 Propter Disputationem Inauguralem in facultate Medica non legi / [die] 5 De imputatione eiusque efficacia egi / [die] 8 Ob adventum hospitis legere non licuit / [die] 9 De Fide et Fiducia egi / [die] 11 De Iustificationis certitudine et iustificatorum numero egi, atque doctrinam hanc absolvi / [die] 12 Erat Disputatio Inauguralis in Facultate Iuridica / [die] 15 Incepi Doctrinam de Poenitentia / [die] 16 De potestate clavium disserui / [die] 18 De Poenitentiae partibus contritione et fide egi / [die] 19 Pontificiorum de Poenitentia doctrinam examinavi / [die] 22 De confessione curriculari egi / [die] 23 De satisfactionibus et excommunicatione disserui / [die] 25 Poenae et castigationes quomodo differant ostendi / [die] 26 Propter Disputationem inauguralem Domini Glaeseri non legi / [die] 29 De poenis Purgatorii egi, et doctrinam de Poenitentia absolvi / Ob Promotionem Collegae Domini Glaeseri, et sese excipientis nuptias a 30 Augusti usque ad 8 Septembris legere non licuit / [3. Spalte] / September / [die] 9 Incepi doctrinam de Sacramentis in genere / [die] 12 De numero Sacramentorum egi / [die] 13 De Confirmatione, extrema unctione, et chrismatis consecratione disserui / [die] 15 De VII Pontificiorum ordinibus legi / [die] 16 De absolutione et matrimonio egi, doctrinamque de sacramentis in genere absolvi / [die] 19 Incepi doctrinam de Baptismo / [die] 20 Legi de Baptismo Iohannis / [die] 22 Baptismum in Sacramentalibus rationibus cum proprie dictis sacramentis convenire ostendi / [die] 23 Egi de causa eius efficiente principali et instrumentali; ubi de Baptismo Laicorum / [die] 26 De forma et materia in qua, et circa quam egi / [die] 27 De Baptismi effectu et eiusdem necessitate egi, et doctrinam hanc absolvi / Fridericus Ulricus Calixtus Doctor manu propria. |