Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Balthasar Cellarius (Theologische Fakultät)
Zeitraum 30.09.1659–30.11.1659
Text Anno 1659 / Mense Octobris, Novembris et Decembris / Per trimestre hocce spatium publice non legi, variis expeditus negotiis, cumprimis vero a publica hac opera me etiam invitum avocarunt disputationes aliquot, quibus elaborandis omne, quod functioni Ecclesiasticae impendendum non fuit tempus impendere necesse habui. Ut tamen defectus hic lectionum deinceps expensetur studebo / Balthasar Cellarius doctor
Quelle 37 Alt 2492, fol. 21