Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Hermann Conring (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 01.01.1659–25.03.1659
Text Ianuarius, Februarius, Martius MDCLIX / Hermannus Conringius simul onere magistratus Academici fui levatus, et rerum gestarum rationem Senatui reddidi, statim perrexi in Machiavelli Principe, cum dissertationibus tum Animadversionibus ad calamum dictatis illustrando / Eoque vicesimo quarto Ianuarii aggessus sum caput VII de conservatione illorum novorum Principatuum qui aliena virtute et fortuna acquisiti sunt, idque absolvi septimo Februarii / Sequente die praeter exspectationem Westerhofium ab Illustrissimo Ostfrisiae Principe, non sine consensu tamen Serenissimi et Magnificentissimi Doctoris Directoris, iussus ire, / domum redii quidem vicesimo sexto eiusdem Februarii mensis / mox tamen vicesimo octavo die accessi ad caput IIX. / De Principatibus scelere partis idque tertia lectione, die nimirum 2 Martii cetero quin feriato finivi / Exinde mense Martio omnibus statis diebus strenue perrexi, ut licuerit caput IX, de Principatu civium favore collato die decimo / Caput X de iis quae facienda sunt Principi non ita ab armis instructo, ut in aciem possit copias producere die decimo quinto / Caput XI de Pontificis Romani Principatu Italico, die vicesimo secundo absolvere / Vicesimus quintus fuit sacer Annunciationi τῆς θεοτόκου duo porro tamen dies illius hebdomadis impensi sunt tentamini atque Examini privato Candidati Artis Medicae / Ante ferias Paschales autem ordiri telam, quae proxime sequitur in Machiavello, tribus integris capitibus exposita, de recta militiae in quolibet Principatu institutione, visum fuit non fere ex re auditorium: ne quis in tam nobilis argumenti tractatione intercurrens maior hiatus turbet attentionem / Omni porro medio hoc tempore novum editionem libelli Machiavellici de Principe, locis infinitis mutata prisca versione, adornavi; ut iam illa octo plagulis processerit.
Quelle 37 Alt 2492; 37 Alt 204, H.2, fol.22; 101