| Text |
Aprilis / Hebdomade sacra feriis Paschalibus abstinui a lectionibus publicis / XI adesse debui Visitationi Ecclesiae Twulpstetensis / XII autem exequias ire Hötenslebiae iussit amicitia et pietas / Disputavi vero publice bis, XIII scilicet et XVI, semel de iis quae libro quinto Politicorum Aristotelis habentur, semel de iis quae vel Machiavellus habet capitibus I et II. sui Principis, vel ego in capita isthaec animadverti / Interea XIV exorsus sum Machiavelli caput XII De variis militiae speciebus, cumprimis vero de usu atque incommodis militiae mercenariae: et continuis lectionibus urgens absolvi II Maii, nisi quoad XXI et XXII huius quidem mensis dies valetudo minus prospera, et XXIX Consistorium habitum ob necem studiosi interceperint / [v] / Maius / Cum II Maii caput absolvissem, sequentem diem dare coactus sum nuptiis filiae Streithorstii Academicae cellae cerevisiariae curatoris / Quinta autem aggressus sum caput Machiavelli XIII. de Militia auxiliaria et electa, idque absolvi die non X habita est inauguralis disputatio iuridica / XI (etsi die feriata) ut et XII, XIII et XIV itidem feriata animadverti in caput XIV Machiavelli De iis quae ad militiae peritiam et usum Principi conducunt / XVI, XVII et XIX singulis lectionibus absolvi singula capita Machiavelli, nempe decimum quintum, decimum sextum, decimum septimum, et XX aggressus sum caput decimum octavum de virtute et fide num Principi conducat observare / Diebus autem feriatis Mercurii ac Saturni in Collegio Medico institutum est Tentamen atque Examen privatum Candidati Artis Medicae D. vicesimi usque ad XXVI sacris Pentecostes ac pietati toti impensi sunt. Statim autem die vicesimo sexto redii ad lectiones publicas atque adeo tricesimo primo Maii absolvi caput decimum octavum / [24r] / Iunii 1 decimum nonum caput una lectione absolvi: et II aggressus sum caput XX De iis quae vulgo Principibus utilia aut noxia creduntur: idque absolvi die VI / [Die] VII caepi examinare caput XXI et omnibus cum statis tum feriatis diebus, dominico excepto, pergens, finivi hoc examen die XIII, XIV et XV feriato absolvi caput vicesimum secundum / Decimo sexto habita me Praeside est disputatio inauguralis Medica de Podagra / Altero mox die accessi caput vicesimum tertium, idque pertexui die feriato XIIX ut et XX / Eodem modo tres dies XXI, XXII feriatum et XXIII. impendi capiti vicesimo quarto / Vicesimus quartus dies est Ioannis Baptistae memoriae sacer / Vicesimo quinto autem feriato, ut et vicesimo septimo examen institui capitis vicesimi quinti / Vicesimo octavo et uno feriato ultimum caput, atque adeo integrum libellum Machiavelli de Principe absolvi / Die XXX habitum est publicum Consistorium / [v] / Interea temporis horis succisivis elaboravi etiam atque edidi prolixam praefationem ad Cassandri Consultationem a me infinitis locis auctam et emendatam, ut et novam fere versionem libri de Principe Machiavelli duorumque aliorum eius opusculorum, ut huic quoque operi nihil desit praeter praefationem: quae propediem adornabitur. Hermannus Conringus manu propria |