Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christian Eberhart (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 18.01.1659–31.01.1659
Text Anno MDCLIX / Mense Ianuario / Post natalitias ferias capitis et oculorum inprimis doloribus per multos dies impeditus, ad lectiones ordinarias redii die huius mensis XVIII quo, ut et XXo Serenissmae familiae Guelphicae Genealogiam ab Henrico Leone ad nostra usque tempora descriptam proposui, ac belli Hildesiensis Anno 1519 exorti historiam nuper caeptam continuavi / Die XXI a vicino ad filiolum eius baptismi sacris initiandum testis adhibitus et XXIV medicamentorum usu domi detentus, officio fungi haud potui / Die XXV de iis quae eodem anno 1519 in Lutheri causa inter Leonem Pontificem et Electorem Saxoniae acta fuere: De Lipsiensi inter Lutherum et Eckium disputatione: de Zwinglii apud Hebraeicos initiis / XXVIIo ad annum 1520 de Caroli Caesaris in Germaniam adventu: de actis principum in controversia Hildesiensi: de Luthero a Pontifice damnato, et decretorum Pontificiorum libro ab eo exusto / XXIIXo de Christiani II. Daniae regis bello cum Suecis, et immani in eos crudelitate, ac Gustavi Suecorum postea regis initiis / XXXI ad annum 1521 de Comitiis Wormatiensibus / de Episcopis Hildesiensi proscriptione ac dioecesi a ducibus Brunsvicensibus occupata: de Luthero Wormatiam ab Imperatore evocato ac proscripto egi / Christianus Eberhart
Quelle 37 Alt 204, H.2, fol.119