| Text |
Anno MDCLIX / Mense Iulio / Priores huius mensis dies auctio quorundam librorum / mutatio ViceRectoratus / Disputatio Inauguralis Medica / nundinae et aliquando valetudo exemerunt / Docui tamen IVto huius mensis, XIV et XV quibus in historia anni 1545 acta comitiorum Wormatiensium: Caesaris, ad protestantes coercendos, cum Turca inducias, et bellum a protestantibus foederatis cum Henrico Duce Brunsvicensi gestum: ad annum vero 1546 Ernesti Ducis Luneburgensis obitum, et Serenissimae Domus Guelphicae ex eo propagatam seriem; Concilii item Tridentini initium et primas aliquot sessiones ac decreta exposui / XVIII et XIX negotio alicui Academiae nomine interesse iussus sum / XXI et XXII, XXVI, XXIIX et XXIX adeundum annum 1546 / Colloquium Ratisbonense, Lutheri obitum, Religionis per Palatina, tum Rheni emendationem, Caesaris eum Philippo Hassio colloquium, comitia Ratisbonensia et belli Smalcaldici causas, Caesaris cum Pontifice ad religionem opprimendam foedus, ac varia eiusdem de bello illo ad ordines et horum vicissimi scripta ac responsa et belli denique ipsius initium enarravi / XXVto iterum valetudo et medicamentorum usus lectionem impedivit / Christianus Eberhart |