Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Froeling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.07.1659–14.07.1659
Text Anno MDCLIX Mense Iulio / Die 1 non legi quod profectus is esset, ex disputationibus publicis occupatus / Perrexi, igitur in doctrina Logica explicanda die IV / Deinceps vero cessandum fuit aliquot diebus / et Vto quidem ob mutationem ViceRectoratus / VII ob disputationem inauguralem in facultate Medica / IIX ob librorum auctionem / XI et XII ob nundinas oppidanas / Inde redii ad officium die XIV / idque facere perrexi die XV quo ipso Logicae explicationem ad finem perduxi / Postea cum ob reparationem veteris collegii nulla hora mihi consuetus publicus locus ad praelegendum vacaret / reversusque ex itinere Dominus Collega suam sibi assignatam, qua ipso peregre absente hactenus fueram usque repeteret / in domestico auditorio, iuxta Metaphysicas diatribas aliquo usque iam productas compendium dialogi Beati Horneii interpretari institui / quas operas deinceps singulis diebus continuavi / Andreas Frölingius
Quelle 37 Alt 2492, fol.47