| Text |
Anno MDCLVIII / Postquam fugata per Dei gratiam pestifera lues Helmstadium reversus sum, praeter opinionem expectandum mihi nihilominus per aliquod tempus fuit donec redirent quoque idonei meae professioni auditores. Quorum adventus vero licet serio desiderantem, ante diem XV Iunii fortuna me compotem haut fecit. Tunc ergo demum incepi, exponere leges titulorum de iure, dotium, et post praemissam earum partitionem et principia generalia, interpretatus sum celebrem legem primam / Die XVII Absolvi libri 2, 3 et 4 incepi / Dies XVIII Exponendo libro 4 utpote valde notabili impendenda fuit / Die XXI Exposui librum 5 et iunctam ipsi librum 21 cum libro 6 / Die XXII Libros 7, 8, 9, 10, 11 et 12 / Interim vero de pignoribus et hypotheticis atque ex observatis [?] ad Wesenb. bis publice disputavi, nec non alia in usum Legum studiosae iuventutis prima die edenda promovi / Henricus Hahnius |