| Text |
Anno 1659 / Mense Octobris / Post festum Michaelis Archangeli auspicatus sum interpretationem Pluti Aristophanis / die videlicet huius mensis XIV nam diem XIII interceperat actus promotionis / Progessus in explicatione Pluti docui diebus XVII, XIIX, XX, XXI, XXIV, XXV, XXVII, XXIIX [et] XXXI / Semel etiam hoc mense disputavi publice de Triumphis Romanis. / Mense Novembris perrexi in explicatione Comoediae Aristophanis diebus I, III, IV, IIX, XI, XVII, XIIX, XXI, XXII, XXIV, XXV / Lectionem die VII adversa valetudo / die autem X Disputatio Inauguralis / diebus autem XIV et XV Nundinae Oppidane impediverunt / Denique diebus XXIIX et XXIX propter exercitium Anatomicum a praelectionibus cessandum fuit / Mense Decembris Orationem Basilii Magni in Nativitatem Christi explicare coepi die VIII / Citius enim illius interpretationem ordiri non poteram tum propter exercitium anatomicum tum propter Disputationem Inauguralem et actum promotionis in Facultate Medica / Continuavi autem explicationem Basilii Magni diebus IX, XII, XIII, XV, XVI, XIX, XX, XXII [et] XXIII ultimam hebdomadem mensis occupavit festum nativitatis Domini / Ioannes Horneius |