| Text |
Anno 1659 / mense Maio / } die[bus] 2 et 3 impediebar nuptiis ancillae meae / die 5 dixi de succis concretis, sale communi, armeniaco, nitroalumine, vitriolo / die 6 de bitumine, sulphure, arsenico, antimonio, bismutho atque ita absolvi doctrinam de corporibus perfecte mixtis inanimatis / die 9 impediebar consistorio publico circa octavam inchoato / die 10 disputatione inaugurale Meinekingii / die 12 erat festum Adscensionis Domini / die 13 Inchoavi doctrinam de corpore animato, docens prius esse agendum de anima quam de corpore. Item dari animam, et quam variae et ineptae fuerint quorundam veterum et recentiorum de quidditate animae sententiae / die 16 Ostendi animam non esse accidens, nec temperamentum nec potentiam sive materiam nec corpus / Sed actum, non assistentem sed informantem, eamque non secundum sed primum / die 17 Id quod ab anima informatur, non esse materiam primam, sed corpus naturale mixtum et organicum, cuius partes aliae sinte similares, aliae dissimilares, et in has omnes animam esse diffusam / die 19 Tria esse animarum genera, atque ex his unam tantum, nempe vegetativam esse in plantis, duas vero, sc. vegetativam et sensitivam in bestiis, tres denique videlicet vegetativam sensitivam et rationalem in homine / die 20 Vitam, quae est facultatum functionumque vitalium commune fundamentum, non esse animam nec corpus, nec compositum, sed essentiam animatorum in abstracto / Andreas Kinderling |