| Text |
Anno 1659 / mense Iunio / Finitis feriis / die 6 continuavi et absolvi doctrinam de Vita et Morte / die 7 accessi ad explicandas facultates et functiones animarum, et ostendi vegatativae principes esse nutricem auctricem et generatricem, quibus famulentur attractrix, retendrix, alteratrix, expultrix / Nutricis actionem esse alimenti praeparati in substantiam viventis conversione, ad caeteris inuati [?] conservationem et partium a calore vitali consumptarum instaurationem / die 9 quid et quale debeat esse alimentum, quomodo a medicamento et veneno differat, quot connectionibus praeparatur, et quis denique finis huiusce transmutationis / die 10 de facultate auctrice quid sit et quomodo a nutrice differat. Item generatrix potentia viuentium quod sit et quomodo differat ab illa omnium rerum corruptibilum communi / die 13 de Plantis earumque causis imprimis materia / die 14 de affectionibus Plantarum, in specia de germinatione / habebatur disputatio inauguralis Iohannis Henrici Kraselt / die 17 de Plantarum fructificatione, sterilitate, morbis et interitu / diebus 20, 21 et 23 ob tumorem pedis prodire ad lectiones publicas haut potui / die 24 erat dies Iohannis Baptistae Sacer / die 27 disserui de partibus plantarum tum integrantibus tum subiectis sine speciebus, arbore frutice et herba docens harum specierum subdivisiones et explicationem ex Herbariis petendum esse / Atque ita absolvi dotrinam de Anima sentiente, descripsi eam ex facultatibus suis, quid sit anima, qua vivens potest sentire, appetere et locomoveri / die 28 dixi de Facultate sensitiva in genere quodam eius organum quod obiectum quod medium, quis modus sentiendi, quae certitudo sensuum / die 30 facta sensuum divisione in externos et internos, docui hos tantum esse quinque illos vallosque [?] notos, visum, auditum, odoratum, gustum et tactum. Item quodnam visus obiectum, quod organum, quis modus visionis / Andreas Kinderling |