| Titel |
Johann Bartholdus Niemeierus publicis Disputationibus singula totius Philosophiae primae capita hactenus expendit, atque haud ita pridem absolvit. Futura igitur aestate ad declarationem communium illorum effatorum, quae Axiomata Philosophica vulgo vocantur, eorum praecipue, quae ad Metaphysicam spectant, animum convertet. Quo in argumento ita versabitur, ut ante omnia τὰ ἔνδοξα a vertis & necessariis atque ad scientiam facientibus principiis separentur, deinde singula ad fontes Peripateticae Philosophiae ita revocentur, ut plurimis Aristotelicis locis in pravum sensum alias contorqueri solitis commoda & genuina interpretatione consulatur, postmodum limitationes ac restrictiones, quibus huiumodi propositionum sensus coarctari amat, debita cum cura expendantur, ac quanam in earum usurpatione opus fit circumspectione, subinde moneatur, usus denique ac abusus data occasione commenstretur. |