Kein Portrait von Johann Barthold Niemeier vorhanden

Prof. Johann Barthold Niemeier

Fakultät: Theologische Fakultät

Biographische Information:
Phil. Prof. d. Metaphysik in Helmstedt (1675–1698)
Phil. Prof. d. Logik in Helmstedt (1690–1698)
Theol. Prof. in Helmstedt (1698–1708)

Quelle: Ahrens 2004, S. 167 f.

Lehrstühle

1675–1698: Universität Helmstedt, Philosophische Fakultät, Lehrstuhl für Metaphysik

1690–1698: Universität Helmstedt, Philosophische Fakultät, Lehrstuhl für Logik

1698–1702: Universität Helmstedt, Theologische Fakultät, Lehrstuhl

Akademische Ämter

1687–1688: Universität Helmstedt, Prorektor

1706–1706: Universität Helmstedt, Prorektor

Vorlesungen (148)

Wintersemester 1675/1676: [...] Quod si insuper noni in publico suas vires disputando periclitari voluerint, iis omnem suam operam pollicetur. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1675/1676: [...] Privatas etiam lectiones, morbo hactenus interruptas, juxta filum Tabularum Stahlianarum in gratiam eorum, qui nuper in Academiam venerunt, de novo auspicabitur, atque ut justum intra tempus absolvantur, operam dabit. Quae dicturus est, hebdomadariis disputationibus repetet, aliaque exercitia strenue urgebit. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1675/1676: Joh. Bartholdvs Niemeiervs publice selectissimas juxta ac utilissimas Quaestiones in prima Philosophia controversas secundum eam feriem, quam Metaphysicorum compendia commonstrant, Auditoribus suis proponet. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1676: Joh. Bartholdvs Niemeiervs publicis lectionibus doctrinam de Causis, omnium Facultatum Studiosis scitu quam maxime necessariam, illustrabit & selectiores circa eam occurrentes Quaestiones controversias curate excutiet. [...] Docet publice hora octava. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1676: [...] Privatim explicationem Regularem Philosophicarum B. Stahlij, earum quidem, quae ad primam Philosophiam pertinebunt, propediem aggredietur, simul etiam Compendium aliquod Metaphysices, quodcunque Auditores captui suo accommodatissimum judicabunt, succincte interpretabitur, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1676: [...] nec intermittet publicis [...] Disputationibus ad singula Metaphysices capita singulis hebdomadibus instituendis sedulo, prout hactenus fecit, vacare; sicuti & de uno vel altero Philosophiae, praesertim Primae, argumento seorsim disputaturis suam operam promtissime accommodare perget. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1676: [...] aeque ac privatis Disputationibus ad singula Metaphysices capita singulis hebdomadibus instituendis sedulo, prout hactenus fecit, vacare; sicuti & de uno vel altero Philosophiae, praesertim Primae, argumento seorsim disputaturis suam operam promtissime accommodare perget. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1677: Joh. Bartholdvs Niemeiervs Absoluta isthac, quam per integrum annum mediocri industria ursit, opera futuro semestri vel ad primam Philosophiam ab initio tradendam animum denuo convertet, vel circa praecipuum neque utilitate sua carens ex eadem depromptum μελέτημα publicis lectionibus occupabitur. [...] Docet hora IIX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1677: [...] Domi itidem docendo, disputando, examinando officii fui partes explere atque eo pacto auditores suos ad genuinam Aristotelis Philosophiam manuducere perseverabit, omnibus Studiosorum desideriis, quae maximam partem intellexit, ad vota satisfacturus. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1677: [...] Absolvet quoque publicas disputationes Metaphysicas, deque aliis Philosophiae capitibus seorsim publicas disquisitiones instituet, quotiescunque Respondentes sese obtulerint. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1677/1678: [...] Privatim ea, quae apud Aristotelem libr. XII. Metaph. de Deo reperiuntur, variis variarum gentium inq; iis celebriorum Philosophorum placitis consentientibusq. suffragiis in subsidium vocatis plenius expendet. Collegium item examinatorium ac disputatorium haud ita pridem ad finem perductum, in gratiam eorum, qui laudabiles jam tum in Philosophia profectus fecere, denuo auspicabitur, & sie fuerint, qui Metaphysices elementa sibi tradi exoptaverint, illis non solum in hoc, sed & in aliis ad Philosophiae Peripateticae propagationem vergentibus desideriis lubenti animo gratificabitur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1677/1678: Ioh. Bartholdvs Niemeiervs, Expositionem Dissertationum suarum Metaphysicarum, in qua hactenus occupatus fuit, ante brumam absolvere conabitur. Postmodum de Philosophiae natura, constitutione, propagatione, incrementis, ac variis per omne aevum fatis, de diveris itemejusdem sectis, singularumque peculiaribus dogmatibus, pro re nata quid in quibusvis vel probandum vel improbandum sit, indicio facto publicis lectionibus agit. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1678: [...] Interim ut tironum commodis hac in parte consulatur, eandem operam sine mora in domestico auditorio suscipiet, justumque intra tempus absolvet. Peculiariter etiam Metaphysices in omni cum divina, tum humana sapientia, praecipue tamen illa, singularem utilitatem multis in medium allatis exemplis auditoribus suis commendabit, aliaque varii generis in Philosophia Peripatetica adornanda exercitia, praesertim examinatoria & disputatoria ad studiosae juventutis captum ac commoditatem diriget; neque intermittet de uno alterove primae Philosophiae capite publicas disquisitiones instituere. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1678: Johannes Bartholdvs Niemeiervs de Philosophiae natura, constitutione, propagatione, incrementis ac variis per omne aevum fatis, nec non de diversis ejusdem sectis harumque peculiaribus dogmatibus partim approbandis partim repudiandis pridem instituti coeptas diatribas in publico auditorio consveta diligentia continuabit, iisdemque ad finem perductis ad primam Philosophiam compendiaria ratione publice tradendam animum convertet. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1678/1679: [...] Lectiones de Vsu Metaphysices cum in aliis scientiis, tum potissimum in SS. Theologia, pro muneris fui ratione in domestico auditorio hac aestate institutas, propediem absolvet, nec solum Regularum Philosophicarum B.Stalii, sed & Institutionum Metaphysicarum ejusdem succinctam explicationem suscipiet, operasque in aliis Philosophiae partibus a Studiosis dudum desideratas ita ordinabit, ut fundamentis in Perparetica Philosophia fideliter jactis ad altiora regiam sibi patefactam esse viam mature intelligant. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1678/1679: [...] Quo labore ad finem perducto Primae Philosophiae capita sedecim Disputationibus publicis excutienda proponet. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1678/1679: Joh. Bartholdvs Niemeiervs postquam superiori aestate de natura & constitutione, item de partibus, instrumentis, προπαιδεύμασιν, omnique apparatu Philosophiae fusius egit, deinceps in publico auditorio enarrationem de origine, propagatione & fatis ejusdem adjunget, atque auditores suos ita praeparabit, ut de singulis philosophorum sectis, tam antiquis, quam recentius exortis, singulisque earum doctrinis propriis suopte marte ferre possint judicium. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1679: Joh. Bartholdus Niemeierus in gratiam tironum recens in Academiam venientium elementarem Primae philosophiae doctrinam secundum feriem Tabularum Metaphysicarum B. Stahlii in publico Auditorio succincte proponet, atq. ut eandem hoc semestri integram absolvat, omnem impendet operam. [...] Docet publice hora nona. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1679: [...] Habebit praeterea aliquot insigniores argumenti Philosophici Disputationes publicas, occasionem quaesiturus, ut stupendae eruditionis opus Metaphysicum Aristotelis sive totum sive per partes publico eruditorum examini exponere possit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1679: [...] Domi vero uberiorem singulorum capitum tractationem in provectiorum Auditorum gratiam suscipiet, ac eosdem insuper examinibus disputationibusque privatis per vices institutis exercebit, seorsim illos, qui id cupiverint, de insigni hujus scientiae in aliis disciplinis utilitate per varia ac longo tempore sibi observata exempla admoniturus. Neque intermittet in aliis optimae eruditionis partibus juventutis studiosae desideriis, quorum potiora jam tum intellexit, omni ratione satisfacere. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1679/1680: [...] Domi ejusdem scientia principia nervose atque ad varios usus quam maxime accommodate interpretabitur, & quam primum non unius generis exercitia, quae hactenus urget, finem fuerint fortita, alia ad Studiosae juventutis desideria, sibi maximam partem jam tum cognita, instituet; quibus una atque alteram Disputationem publicam adjiciet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1679/1680: Joh. Bartholdus Niemeierus Doctrinam de Causis, ad quam publicis lectionibus non ita pridem fuit delatus, ex professo tradere, praecipuasque in eadem occurentes quaestiones controversas enucleare perget; deinde ad reliqua Metaphysices capita secundum ordinem in scholis hactenus receptum progredietur. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: Ordinarijs disquisitionibus superaddet adhuc unam vel alteram selectioris argumenti Disputationem publicam, privatimque in disputando sese exercere volentibus operam suam libentissime commodabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: In domestico quoque Auditiorio primam Philosophiam vel ex B. Stahlij Institutionibus vel ex alio accommodato Autore compendiaria ratione tradet. Adjicet quoque Philosophicam Theologiam ex vetustissimorum Philosophorum doctrinis ac monumentis repetendam; nec non varijs exercitijs alijs sedulo vacabit, nunquam non id acturus, ut qui sibi daturi sunt operam ad genuinos solidioris Philosophiae fontes deducantur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1680: Joh. Bartholdus Nimeierus hoc semestri Dissertationes suas Metaphysicas uno volumine comprehensas & in usus tam publicorum, quam privatorum exercitiorum pridem in publicum emissas interpretabitur, singulasque singulis hebdomadibus solenni eruditionem examini submittet. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1680/1681: Joh. Bartholdus Niemeierus in examinandis Disputationibus suis Metaphysicis antehac in exercitiorum Academiorum usus in publicum emissis hactenus est occupatus; quam operam simulac ad finem perduxerit (id quod proximo mense futurum sperat,) Naturalem sive Philosophicam Theologiam ex Vetustiorum Philosophorum monumentis eruendam in publico Auditorio auspicabitur, eique ad finem deductae doctrinam de praesertim separata, subjunget. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1680/1681: Domi suae ad primam Philosophiam compendiaria ratione Auditores suos ita manuducet, ut uniuscujusque facultatis (uti loqui solemus) Studiosi praecepta facili negotio & intelligere & ad usum transferre possint. Quae ita traditurus est, per examina privatasque Disputationes cum provectioribus repetet. Instituet quoque in aliis scientiis lectiones privatas & exercitia varia [...]. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1680/1681: […] nec non unam atque alteram Philosophici argumenti disputationem publicam habebit, occasionem simul quaesiturus, ut Opus Metaphysicum Aristotelis aliquot Disputationibus publicis excutiendum queat proponere. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1681: Joh. Bartholdus Niemejerus, in Philosophica sive naturali Theologia gnaviter progredietur, eidemque, promissi superiori hyeme facti memor, doctrinam de Intelligentiis & animabus separatis adjunget. Quae hoc pacto propositurus est, succinctis Disputationibus publico, si Respondentes sese obtulerint, examini submittendis complectetur. [...] Docet publice hora IX (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1681: [...] In domestico auditorio non solum primae Philosophiae elementa per certos aphorismos tradet, iisdemque solidam ac perspicuam expositionem adjunget, verum etiam de insigni istius disciplinae in aliis scientiis utilitate seorsim aget; [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1681: [...] nec minus consveta exercitia disputatoria renovabit, reliquisque Studiosorum ad se jam tum delatis desideriis faciet satis, operam simul daturus, ut una atque altera non ignobilis argumenti Disputatio Philosophica, quam meditatur, hac aestate lucem adspiciat. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1681/1682: Ac quemadmodum ad [...] Metaphysicorum Aristotelis libros publicas praeterita aestate instituit Disputationes, ita ad reliquos quintum sequentes publicae disquisitioni submittendos animum convertet, sicuti nec minus ut Disputationem de existentia Dei ex lumine naturae cognoscenda alia vel etiam plures affinis argumenti excipiant, omni opera annitetur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1681/1682: Privatas quoque lectiones & exercitia pro suo genuinam Philosophiam propagandi desiderio, Deo annuente, ita ordinabit, ut non in una scientia profectus suos adaugendi haud incommodam, qui voluerint, occasionem nanciscantur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1681/1682: Joh. Bartholdus Niemeierus postquam ea, quae naturae lumen de Deo suppeditat, publicis lectionibus absolvit, deinceps breviter de Intelligentiis & animabus separatis, promissi superiori vere facti memor, aget. Inde vel Regulas Philosophicas B. Stahlii. quotquot earum ad primam Philosophiam pertinebunt, & cum iis varias Aristotelis loca explanabit, vel aliud quoddam cum suo muneri, tum Auditorum captui atque conditioni accommodatum μελἐτημα publicis lectionibus tractandum seliget. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1682: In alias quoque addicet operam, inprimis Disputatoria exercitia sedulo urgebit, simul ac residuas ad libros Metaphysicorum Aristotelis Disputationis habuerit, de uno atque altero Philosophiae capite publicis Disputationibus illustrando cogitabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1682: Privatis scholis compendaria ratione Metaphysicam, adhibita plana atque perspicua methodo, ita tradet, ut diversarum (ceu loquimur) Facultatum Studiosi non exiguam inde sibi polliceri queant utilitatem. Quod si & futuri sint, qui potiorum in hac disciplina occurrentium Controversiarum momenta seorsim expendere voluerint, nec his operam suam denegabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1682: Johann Bartholdus Niemeierus publicis Disputationibus singula totius Philosophiae primae capita hactenus expendit, atque haud ita pridem absolvit. Futura igitur aestate ad declarationem communium illorum effatorum, quae Axiomata Philosophica vulgo vocantur, eorum praecipue, quae ad Metaphysicam spectant, animum convertet. Quo in argumento ita versabitur, ut ante omnia τὰ ἔνδοξα a vertis & necessariis atque ad scientiam facientibus principiis separentur, deinde singula ad fontes Peripateticae Philosophiae ita revocentur, ut plurimis Aristotelicis locis in pravum sensum alias contorqueri solitis commoda & genuina interpretatione consulatur, postmodum limitationes ac restrictiones, quibus huiumodi propositionum sensus coarctari amat, debita cum cura expendantur, ac quanam in earum usurpatione opus fit circumspectione, subinde moneatur, usus denique ac abusus data occasione commenstretur. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1682/1683: Joh[ann] Bartholdus Niemejerus in communium effatorum, quae Axiomata Philosophica vulgo vocantur, praecipue vero eorum, quae ad Metaphysicam proprius spectant, declaratione consveta methodo progredietur, atque isthoc pacto non solùm plurima Philosophiae primae capita illustrare, sed non & non pauca Aristotelis loca a pravis & contortis expositionibus, quibus hactenus obnoxia fuerunt, in genuinae Philosophiae usus vindicare perget, sedulo id acturus, ut haec opera justum intra tempus ad finem perducatur. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1682/1683: Privata exercitiatam examinatoria, quam disputatoria, qua solet, assuduitate porro urgebit, & alia ejus generis brevi auspicatur. Elementa primae Philosophiae ex Compendio Metaphysices Löberiano ante aliquot annos hîc recurso in domestico Auditorio plana ac perspicua ratione Auditoribus suis tradet, & in aliis quoque scientiis facilem studiosae juventuti ex voto ipsius manuductionem praebebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1682/1683: Quód si etiam futuri sint, qui publicis Disputationibus ingenii sui vires periclitari voluerint, illis quoque nec consilio, nec ope deerit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1683: In aliis quoque scientiis elegantiorum juvenum ad se jam tum perlatis desideriis pro virili faciet satis, nec de uno alterove Philosophiae dogmate publicas disquisitiones instituere intermittet, modo futuri sint, qui Respondentium partes ornare voluerint. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1683: Joh[ann] Bartholdus Niemejerus absoluta principiorum Philosophicorum sive Regularum ad primam Philosophiam pertinentium δηλὠσει integram illam disciplinam deinceps publice proponet, ita tamen, it postissimarum in ea occurentium Controversiarum praecipuam habiturus fit rationem. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1683: Domi suae ejusdem disciplinae elementa succincta ratione ac perspicua methodo in eorum gratiam, qui primum in Academiam veniunt, tradet, ac de insigni ejusdem cum in aliis scientiis, tum praesertim in S. Theologia usu peculiaris instituet diatribas, quibus junget examinatoria ac disputatoria exercitiis. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1683/1684: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus in doctrina de Causis, qua a unquam scientia carere potest, tradenda imposterum occupabitur, insignioresq[ue]; circa singula earum genera sese offerentes controversias paulo accuratiùs expendet; quo labore simul ac defunctus fuerit, ad alia prime Philosophiae capita pari ratione expendenda progredietur. [...] Docet publicé hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1683/1684: In domestico Auditorio Metaphysicam compendiaria ratione adhibito maxime perspicuo docendi genere in gratiam eorum, qui Academicis studiis primum imbuuntur, proponet, nec non rogatu nonorum de insigni ejusdem disciplinae in variis scientiis usu, prout superiori aestate fecit, diatribas instituet; quibus alia in aliis bonae eruditionis partibus pro Studiosae juventutis lubitu & utilitate, ceu in se recepit, junget exercitia. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1683/1684: Ac sicuti privatim in disputando se exercere volentibus omnem addicturus est operam ac manuductionem, ita mediatur quoque unam alteramve Philosophici argumenti Disputationem suo tempore publice habendam. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1684: [...] Complexus etiam est integram Sapientiam sive primam Philosophiam succinctis Aphorismis, quos una cum eorundem expositione in domestico Auditorio iis potissimum, qui primum in Academiam venientes ad haec studia applicant animum, proponet. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1684: Joh. Bartholdus Niemejerus absoluta tractatione de Causis eadem, qua hactenus usus fuit, methodo reliqua primae Philosophiae partium doctrinas ἐπιστημονικῶς cognoscendas facientes adjunget. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1684: [...] binisque Disputationibus nuper publice habitis alias adjunget, quarum vel Respondentes futuri praebebunt occasionem, vel quas ipsemet horis a consvetis laboribus sibi vacuis elaborare poterit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1684: [...] Insuper post exercitia tam examinatoria, quam disputatoria hac aestate singulari industria urgenda in aliis Philosophicis scientiis Studiosorum ad se iam tum perlatis desideriis per omnia faciet satis, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1684/1685: Joh. Bartholdus Niemejerus Introductionem in universam Philosophiam proponet, qua non solum de natura & partibus Philosophiae, verum etiam de genuina eandem cum fructu tractandi atque excolendi ratione, nec minus de requisitis & adminiculis ipsius, aliis, isthuc pertinentibus rebus suos instruet Auditores. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1684/1685: [...] In domestico Auditorio Metaphysices elementa tradet, ac plurimorum sollicitationibus motus de insigni istius disciplinae in diversis scientiis utilitate diatribas denuo instituet, pari modo in aliis doctrinae generibus studiosae juventuti, simul ac ejusdem desideria intellexerit, sedulam locaturus opetam. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1684/1685: [...] Non intermittet quoque occasione data suis lectionibus tam publicas [...]Disputationes interponere. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1684/1685: [...] Non intermittet quoque occasione data suis lectionibus [...] quam privatas Disputationes interponere. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1685: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus Theologiam naturalem sive Philosophicam publicis lectionibus proponet, quaeq[ue] de supremo Numine in Philosophia sciri possunt ac debent, non solum e principiis rectae rationes diligenter eruet, verùm etiam antiquissimorum tam confirmabit. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1685: In domestico Auditorio integram Philosophiam primam compendiaria quidem, facillima tamen, raratoriis exercitiis pro more vacabit. In aliis quoque disciplinis studiosam juventutem, prout ipsius desideria dudum delata requisiverint, exercebit […]. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1685: […] neq[ue] negliget publicis Disputationibus occasionem praebere. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1685/1686: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus in Naturali Theologia tradenda gnaviter progredietur, ac praecipue ex recondita Veterum Philosophia monstrare annietur, quam praeclara sint, quae recta ratio de Supremo Numine potest assequi. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1686: Privatim Architecturae militaris fundamenta proponet, & artem Geometricam sic explicabit, ut frequentibus exercitiis Auditores suos ad praxin manuducat. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1686: In domestico Auditorio primae Philosophiae initia facili methodo Auditoribus suis institllabit, & consveta exercitia tam examinatoria, quam disputatioria sedulo urgebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1686: Johannes Bartholdus Niemejerus absoluta Theologia naturali publicis scholis quae de Intelligentiis sive Angelicis, nec non anima separata lumen naturae vel sagacibus conjecturis, vel probabilius argumentis, vel apodictis rationibus adhibitis unquam valet assequi, ex Veterum praecipue Philosophia proponet. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1686/1687: Joh. Bartholdus Niemejerus proximo mense de Intelligentiis, altero de Anima rationali, potissimum separata, secundum luminis naturae principia veterumque Philosophorum constantem doctrinam e publica cathedra differet. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1686/1687: [...] Inde ad Naturalem Theologiam succincte tradenda revertetur, quam & certis, quibusdam Disputationibus comprehensam publico eruditorum examini, si Respondentes se obtulerint, submittet. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1686/1687: [...] Privatas lectiones studiosae juventutis desideriis sedulo accommodabit, nec solum Primae Philosophiae elementa incipientibus perspicue proponet, praeceptorumque, late patentum usum commonstrabit, verum etiam consueta exercitia cum examinatoria, tum disputatoria cum provectioribus resumet, nemini praeterea defuturus, ad quem sua opera aliquam eruditionis partem accedere posse intellexerit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1687: Joh. Bartholdus Niemejerus Theologiam naturalem, promissi superiori hyeme facti memor, hoc semestri succincte tradet, ac si qui publicis Disputationibus eandem repetere voluerint, illis promtissimam addicet operam. [...] Docet publica hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1687: [...] In domestico Auditorio Primam Philosophiam ἐν ἐπιτομῇ tradet, deque insigni hujus disciplinae unae usu peculiares instituet diatribas. In aliis quoque liberalibus artibus ac scientiis addiscendis fideli manuductione suos Auditores, quantum poterit, adjuvabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1687/1688: Joh. Bartholdus Niemejerus quantum multiplices Magistratus, quem gerit, occupationes permiserint, in Naturali Theologia tradenda sedulo prgredietur. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1687/1688: [...] Lectiones privatas quibus varium Metaphysices usum hactenus ostendit, intra proximum mensem absolvet, & tunc ipsam illam disciplinam compendiaria ratione eorum potissimum in gratiam, qui nuper ad nos venerunt, denuo proponet, ad alia autem exercitia, quae a Studiosis avide exspectari intellexit, urgenda Magistratu in seccessorem devoluto se convertet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: Joh. Bartholdus Niemejerus Philosophiae originem, progressum, & per varias sectas propagationem, nec non diversa fata publicis scholis hactenus per unum alterumve mensem recensuit, suosque auditores ad judicium de propriis singularum sectarum apinionibus exquisita ratione ferendum praeparavit. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: [...] Nunc ad Naturalem Theologiam ab initio publice tradendam regredietur, eamque tum ex rectae rationis principiis, tum expriscorum Philosophorum monumentis altius repetitam ita tractabit, ut maximam ejusdem partem futuro semestri absolvere possit. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: [...] In domestico auditorio primam Philosophiam ἐν ἐπιτομῇ adhibita perspicua methodo, in gratiam incipientium proponet, cum provectioribus vero eandem scientiam instituis partim examinibus, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: [...] partim disputationibus repetet, nec manuductionem ad alias Philosophiae disciplinas petentibus denegabit. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1688: [...] Quod si etiam fuerint qui publics disputationibus ingenii vires periclitari voluerint, promtam iisdem ubique praestabit operam. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1688/1689: Joh. Bartholdus Niemejerus in Theologia Naturali cum ex rectae rationis principiis, tum ex priscorum Philosophorum monumentis reptenda progredietur, eamque hoc semestri ad finem perducet, singula ejus capita, quoties Respondentes sese obtulerint, publico eruditorum examini submissurus.[...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1688/1689: [...] Privatis scholis Metaphysicam compendiaria ratione suis Auditoribus explanabit, aliasque lectiones Philosophicas juventutis Studiosae votis atque usibus accommodabit, examina autem ac disputationes privatas non ita pridem coeptas prae reliquis sedulo urgebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1689: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus Theologiam Naturalem nuper absolvit. Futuro autem semestri ex singulis Primae Philosophiae capitibus certos quosdam Aphorismos enotabit, quorum occasione adhibitis quam plurimis exemplis, hinc inde studiose collectis, ostendet, disciplinae istius in omni cum divina, tum humana sapientia usum esse longe maximum. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1689: Privatis lectionibus Metaphysicam in gratiam incipientium compendaria ratione, quam facilis & captui Auditorum accomodata methodus plurimum juvabit, proponet, & circa alias bonae eruditionis partes studiosae juventutis ad se pridem delatis desideriis omni satisfaciet industria. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1689: Istas suas lectiones Disputationibus publice habendis subinde distingvere quavis occasione oblata annitetur. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1689/1690: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus lectiones publicas, quibus insignem Metaphysices cum in aliis scientiis, tum praecipue in S. Theologia usum commonstrat, hac hyeme omni sedulitate continuabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1689/1690: In domestico Auditorio primam Philosophiam ἐν ἐπιτομῇ suis Auditoribus prononet, eosque simul ad alias Philosophiae partes ex genuinis fontibus petendas fideliter manuducet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1689/1690: Exercitia quoque tam examinatoria, quam disputatoria reassumet ac diligenter urgebit; sicuti & operam daturus est, ut Disputatio de Atheismi eversione brevi prodeat, eamque aliae ad Naturalem Theologiam pertinentes suo tempore & ordinine subsequantur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1690: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus Doctrinam de Causis publicis lectionibus illustrabit, ejusdemque in praecipuis optimae eruditionis partibus late patentem usum indicare perget. [...] Docet hora matutina IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1690: In domestico Auditorio Logicam pariter ac Metaphysicam compendiaria ratione traditurus Auditores suos ad intimiorem accuratioremque utriusque disciplinae cognitionem non minus praeparabit, quam aliis Studiosae juventutis desideriis omni industria est satisfacturus. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1690: Dissertationes quoque ad Theologiam Naturalem pertinentes qualibet oblata occasione publico Eruditorum examini porro exhibebit, nec non cum duo eximii atque eruditi juvenes singulae primae Philosophiae capita alternis vicibus respondendo defendere in se susciperint, singulis minimum hebdomadibus publicam instituet disputationem. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1690/1691: Joh[ann] Bartholdus Niemejerus in doctrina de Causis illustranda huc usque fuit occupatus, quam & proprediem absolvere annitetur; inde ad reliquorum primae Philosophiae capitum expositionem accedet, eorumque singularem in aliis disciplinis usum Auditorum suis, qua hactenus solitus est ratione indicabit. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1690/1691: Privatis scholis cum Metaphysicam tum Logicam denuo facili ac succincta methodo tradet, lectionibus examina & disputationum exercitia subjuncturus. Quod si in aliis quoque scientiis suam operam expeti intellexerit, laudabiles istos Studiosorum ad optimam & solidam eruditionem adspirant, conatus omni industria adjuvabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1691: Joh. Bartholdus Niemejerus doctrinam de Causis hactenus recensuit ac singularibus observationibus ita illustravit, ut ejus late patens usus ab Auditoribus facile fuerit animadverus. Huic considerationi residua nona Metaphysices capita protinus subjunget, parique ratione eorum usum primis futurae aestatis mensibus commonstrabit; quo facto ad alteram muneris sui a Sermis & Potmis Academiae Nutriciis clementissime sibi demandati partem progredietur, eam Logices doctrinam, quae de Syllogismo, ejus inventione, analysi, virtutibus, imbecillitatibusque sollicita est, studiosae juventuti, qua par est, perspicuitate propositurus. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1691: [...] Interea in domestico Auditorio artis ratiocinandi praecepta secundum ductum Compendii Dialectices B. Horneji explicabit, similem operam circa primae Philosophiae elementa insumturus. In aliis quoque scientiis Philosophicis recte addiscendis Studiosis ad solidiroem eruditionem adspirantibus fidelem praestabit manuductionem, eorumque, qui disputationibus publicis ingenii sui vires periclitari voluerint, conatus omni industria adjuvabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1691/1692: Joh. Bartholdus Niemejerus promissi superiori aestate facti memor de Syllogismus, eorum structura, inventione, analysi, potestatibus, imbecillitatibus, imo & de iis ratiocinandi generibus, quae ad Syllogismos reducuntur, publicis lectionibus aget, atque ita omnem doctrinam Aristotelicam, quae in priorum Analyticorum libris reperitur, debita declaratione illustratam exhibebit. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1691/1692: [...] Privatis scholis reliqua ad artem ratiocinandi pertinentia prosequetur, atque insuper primam Philosophiam ita interpretabitur, ut Auditores cum ipsa praecepta recte imbibere, tum eorundem usum atque applicationem mature animadvertere queant. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1691/1692: [...] Iis etiam, qui de rebus Logicis, Metaphysicis, imo ad ipsam Theologiam naturalem pertinentibus Disputationes sive publicas [...] instituere, aut in alia quadam bonae eruditionis parte suos profectus augere voluerint, promtam operam lubens commodabit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1691/1692: [...] Iis etiam, qui de rebus Logicis, Metaphysicis, imo ad ipsam Theologiam naturalem pertinentibus Disputationes [...] sive privatas instituere, aut in alia quadam bonae eruditionis parte suos profectus augere voluerint, promtam operam lubens commodabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1692: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus in Syllologismorum doctrina exacta methodo tradenda hac aestate occupabitur, singula ejus capita, si Respondentes adfuerint, publicis Disputationibus expensurus. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1692: Privatis scholis cum artis ratiocinandi, tum Metaphysices praecepta succincte proponet, ac peculiariter Naturalem Theologiam ex rectae rationis principiis veterisque Philosophiae monumentis interpretabitur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1692: Occasionem quoque quaeret, ut Dissertationes περὶ ἐπαγωγῆς, nec non περὶ παραδείγματος suo tempore publicae disquisitioni subjiciantur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1692/1693: Joh. Bartholdus Niemejerus proximis hebdomadibus primum virtutes potentiasque Syllogismorum, deinde ἀδυναμίας eorundem, deniq; formas argumentandi Syllogismo Apodictici exactiorem considerationem accedet. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1692/1693: [...] Quae hactenus proposuit publicis Disputationibus repetet, si qui Respondentium munere voluerint fungi, sese obtulerint. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1692/1693: [...] Privatis scholis & Logicam & Metaphysicam compendiara ratione tradet, exercitiisque tam examinatoriis, quam disputatoriis omni industria vacabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1693/1694: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus absoluta de Demonstratione doctrina, simulac Magistratus, quem gerit, onus in successorem devolverit, publicas operas ad expositionem facultatis Dialecticae convertet, quam ita instituet, ut simul usus ejusdem in disputationibus recte instituendis facillima ratione patefiat. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1693/1694: Privatas lectiones in uno alteroque sciuentiarum genere proprediem auspicabitur, easque sic ordinabit. ut Auditores non solum ad Philosophicas disciplinas, sed & ad sacram Sapientiam aditum sibi paratum esse sponte sua intelligant. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1694: Joh. Bartholdus Niemejerus facultatis Dialecticae praecepta juxta seriem librorum Topicorum Aristotelis tradere, atque ad disputationes recte instituendas accommodare perget. Quo labore ad finem perducto vel Introductionem in universam Philosophiam, vel ipsam Theologiam naturalem ex rectae rationis principiis & vetustiorum Philosophorum monumentis erutam publice proponet. [...] Docet publice hora antemeridiana IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1694: Privatis lectionibus non solum integram artem ratiocinandi docebit, sed & Metaphysices elementa perspicua methodo declarabit, exercitiis quoque cum examinatoriis, tum disputatoriis omni industria vacabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1694/1695: Joh[annes] Bartholdus Niemejerus promissi vere superiori facti memor succinctam & dilucidam in universam Philosophiam Introductionem ex publica cathedra proxino semestri proponet, nec[que] solum de natura & partibus Philosophiae in genere aget, verum etiam de genuina singulas scientias excolendi & cum fructu tractandi ratione, nec minus de requisitis atque adminiculis Philosophiae, aliisque huc pertinentibus rebus Auditores suos instruet. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1694/1695: In domestico Auditorio scientiam demonstrandi tradet luculentisque exemplis adhibitis illustrabit; interpretabitur etiam primae Philosophiae capita, nec non de eximio hujus disciplinae cum in aliis scientiis, tum praecipue in S. Theologia usu peculiares diatribas instituet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1694/1695: Quibus operis pro re nata cum examinatoria, tum disputatoria exercitia junget, neque ullam industrios juvenes ad solidiorem eruditionem capessendam deducendi occasionem praetermittet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1695: Joh. Bartholdus Niemejerus Simulac ea, quae ad Introductionem in universam Philosophiam pertinent, ad finem perduxerit, quod intra paucas hebdomadas fiet, ad Metaphysicam revertetur, & ex ea selectas quaestiones controversias in fidei Christianae capitibus confirmandis ac contra veritatis coelestis hostes defendendis insigniorem usum habentes decerpet publicisque lectionibus perspicua & solida ratione exponet. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1695: [...] Privatis scholis ejusdem disciplinae fundamenta futuris Auditoribus inculcabit, nec non artis ratiocinandi praecepta debita methodo tradet. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1695: [...] Seorsim etiam modum ac rationem Disputationes recte instituendi docebit, exemplis subinde in medium afferendis ostensurus, quantopere in illius methodi leges in veritatis detrimentum a multis soleat peccari. Quod si alia quoque ratione S. Theologiae Studiosorum commoda juvare poterit, am de iis bene merendi occasionem dimittet. Sicuti & si qui Respondentium munus subire voluerint, aliquot singularis argumenti Disputationes publicas habebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: Joh. Bartholdus Niemeierus Selectas quaestiones vel ad illustrationem diversorum Philosophiae Peripateticae capitum facientes, vel difficiliorum doctrinarum in aliis disciplinis occurrentiusm declarationi occasionem & fundamentum praebentes ex Prima Philosophia decerpere & publicis lectionibus explanare perget. [...] Docet hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: [...] In domestico Auditorio Dialecticam facultatem proponet, seorsim autem methodum recte disputandi commonstrabit, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: [...] examinum ac Disputationum singulis hebdomadibus habendarum occasione praecepta ad usum translaturus. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: [...] Reliquas lectiones privatas non ita pridem coeptas omni industria continuabit, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1695/1696: [...] atque unam alteramve Disputationem publice habebit. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1696: Joh. Bartholdus Niemeierus selectarum in prima Philosophia sese offerentium quaestionum controversiarum consideratione absoluta ad Naturalem sive Philosophicam Theologicam publice tradendam deinceps se convertet, quam ex luminis naturae principiis deductam priscae Philosophiae doctrinis atque consentientibus testimoniis ita illustrabit, ut appareat, quo usque τὸ τοῦ Θεοῦ γvωστόν etiam in gentibus fuerit manifestum. In eo etiam erit, ut singula hujus scientiae capita diebus extraordinariis publico examini subjicienda succinctis thesibus complectatur. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1696: In domestico Auditorio Metaphysicam compendiaria ratione proponet, nec non in artis ratiocinandi praeceptis declarandis, iis potissimum, quae Analyticam respiciunt, occupabitur. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1696: Junget his lectionibus exercitia cum examinatoria, tum disputatoria, omnesq[ue], quas non sine Studiosae juventutis commodo strenue hactenus ursit, operas intra hebdomadas non ita multas ad finem deducet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1696/1697: Joh[annes] Bartholdus Niemeierus in tradenda Theologia Naturali gnaviter ita progredietur, ut non tantum ejus dogmata ex luminis naturae principiis deducantur, verum etiam priscae Philosophiae consentibus testimoniis illustrentur. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1696/1697: In domestico Auditorio tam primae Philosophiae, quam Dialecticae facultatis praecepta perspicua ratione proponet, atque haec disputandi methodo diversis in exercitationibus in usum traducendae accommodabit. Ea, in quibus hactenus occupatus fuit, omni industria prosequetur, aliisque laudabilibus Dnn. Studiosorum desideriis, quae maximam partem intellexit, quovis modo satisfaciet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1697: Joh. Bartholdus Niemeierus, consideratione eorum, quae luminis naturae ductu de Deo innotescunt, hactenus functus est. Proximis mensibus ea, quae de reliquis substantiis separatis, Intelligentiis nimirum, sive Angelis, nec non animabus rationalibus, recta ratio vel probabilibus conjecturis, vel qualibuscunq. ratiocinationibus assequi potest, juxta Veteris Philosophiae ductum pari ratione expendet. Quem laborem simulac superaverit, ad Dialecticam facultatem publice docendam sese accinget. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1697: [...] In domestico Auditorio primam Philosophiam plana ac perspicua ratione proponet, hujusque disciplinae late patentem usum quamplurimis exemplis eam in rem adhibendis seorsim commnstrabit. Aliis quoque studiosae juventutis desideriis ad se jam tum perlatis omni industria statisfaciet. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1697/1698: Joh[annes] Bartholdus Niemeierus, publicis lectionibus facultatem Dialecticam ex Aristotele & Graecis ejus interpretibus proponet, locos ad singula προβλημάτων genera κατὰ δόξαν probanda comparatos exemplis illustrabit, eosdemque simul ac ad octavum Topicorum librum fuerit deductus, ad usum, quem in disputando promittunt, accommodabit. [...] Docet publice hora IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1697/1698: In domestico Auditorio industriam suam ad declarationem artis analyticae convertet, a doctrina Syllogismorum initium facturus, ut in scientia demonstrandi istae diatribae terminentur. Adjicet non solum principorum Primae Philosophiae dilucidam expositionem, verum etiam examinatoria pariter atque disputatoria exercitia, sicut hactenus fecit, futura quoque hyeme sedulo urgebit, reliquisque Studiosae juventutis ad praeclaram & solidam eruditionem acquirendam tendentibus desideriis quovis mod satis ut fiat, sedulo annitetur. (Lectio privata, Juristische Fakultät)

Wintersemester 1698/1699: Joh. Bartholdus Niemeierus, in proponenda doctrina Syllogismorum ab Aristotele in priorum Analyticorum libris exhibita progredietur, eademque absoluta ad scientiam demonstrandi accedet. [...] Docet publice hora antemeridiana IX. (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1698/1699: [...] In domestico Auditorio primam Philosophiam tradet examinibus ac disputationibus per intervalla instituendis repetendam. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1698/1699: [...] Urgebit quoque alia ad solidiorem eruditionem camparandam facientia exercitia, singulisque Studiosorum desideriis maximam pertem jam tum ad se perlatis quovis modo ut fiat operam dabit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1701: In domestico Auditorio fidei Christianae dogmata discursibus illustrabit, atque institutis tam examinibus, quam disputationibus privatis cum provectoribus repetet, viam hoc pacto ad sanctorum Morum Theologiam exacte percipiendam paraturus. Extantiora etiam Scripturae Sacrae cum Veteris, tum Novi Testamenti dicta illustrabit [...]. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1701: Joh. Bartholdus Niemeierus D. novas recentiorum fanaticorum a fidei Christianae analogia, orthodoxaeque Ecclesiae sententiis longius recedentes doctrinas juxta Scripturae Sacrae normam publicis lectionibus expendet. [...] Docet publice hora IIX. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1701: [...] In domestico Auditorio Casus Conscientiae Ministro Ecclesiae in sancto suo munere non raro offerri solitos resolvet; fidei Christianae capita examinibus ac Disputationibus instituendis repetet, nec minus publicas Disputationes continuabit. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1701: Joh. Bartholdus Niemeierus Philosophiae originem, incrementa & per varias sectas factam propagationem publicis lectionibus delineabit. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1701: [...] Domi suae Metaphysicam pariter atque artem ratiocinandi tradet, nec minus ad alias disciplinas Philosophicas addiscendas Auditoribus suis facilem manuductionem praebebit, reliquos etiam Studiosae juventutis ad solidam eruditionem acquirendam tendentes conatus quovis modo adjuturus. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] Privatis lectionibus Moralem Theologiam proponet ac fidei dogmata examinibus instituendis denui repetet: [...] (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] Disputationes insuper publicas porro diligenter urgebit. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: Joh. Bartholdus Niemeierus proximis mensibus selectiores controversias ex singulis Primae Philosophiae capitibus decerptas proponet , veramque non minils.quamtutam circa easdem sententiam aperiet. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] In domestico Auditorio Artem ratiocinandi secundum Periparetica; [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] Philosophiae principia perspicua ratione tradet, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] nec non de Usu Metaphysices cum in diversis scientiis, [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] tum praecipue in S. Theologia peculiares diatribas instituet. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] Alias quoque Philosophis partes privatis lectionibus explicabit, quas futuri Auditores partim jam tam designarunt, partim ulterius sunt indicaturi. [...] (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: [...] In Disputationibus quoque Philosophicis ingenii sui vires periclitaturis consili si & ope indefesso studio aderit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Wintersemester 1701/1702: Joh. Bartholdus Niemeierus D. in novis fanaticorum cum a fidei analogia, tum ab orthodoxae Ecclesiae fententiis longius recedentibus Ecclesiamque turbantibus erroribus expendendis hactenus fuit occupatus. Operam isthanc hyeme futura continuabit & abfolvet. [...] Docet publice hora IIX. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1702: [...] Disputationes publicas fidei Christianae capita complectentes reliquis jam tum habitis superaddet, ac qua vis ratione discentium conatus adjuvare studebit. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1702: Joh. Bartholdus Niemeierus Naturalem Theologiam ex antiquissimorum Philosophorum monumentis eruendam proponet. [...] (Lectio publica, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1702: [...] In domestico Auditorio arti Analyticae dabit operam, de Metaphysices cum in aliis disciplinis, tum praecipue in S. Theologia usu differet, aliaque studia Philosophica urgere perget, nec minus unam atque alteram Philosophici argumenti Disputationem publicam habebit. (Lectio privata, Philosophische Fakultät)

Sommersemester 1702: Joh. Bartholdus Niemeierus D. Sententiarum , quas hodierni fanatici Ecclesiae obtrudere conantur, ad fidei analogiae & primitivae Ecclesiae consentientium doctrinarum normam examen hactenus instituit. Quam operam intra paucas hebdomades ad finem deducet, ac deinceps ei similem auspicabitur. [...] Docet publice hora IIX. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1704/1705: Joh. Bartholdus Niemeierus D. in Controversiarum Ecclesiae Christianae cum Neo-Photinianis haereticis intercedentium examine progredietur, eoque absoluto ad aliarum controversiarum considerationem accedet. [...] (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Wintersemester 1704/1705: [...] In domestico Auditorio selectiora S. Scripturae loc expendet, indicio facto, qvorum dogmatum confirmationem respiciant. Urgebit etiam examinatoria exercitia non sine Auditorum fructu hactenus instituta, nec minus publicas Disputationes continuabit. (Lectio privata, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1707: Ioh. Bartholdus Niemeierus, D. Academiae Senior, ac Controversiarum Professor, publicis lectionibus quaestiones, circa quas Pontificorum Ecclesiae ab orthodoxia deflectunt, eo ordine, quo Concilium Tridentinum eas attigit, ad sacrae Scripturae normam, adhibitis primitivae Ecclesiae consentientibus doctrinis, expendet. [...] Docet publice hora X. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Sommersemester 1707: [...] iisque, qui publicis Disputationibus ingenii sui vires periclitari voluerint, operam addicet, neque in aliis bonae eruditionis partibus Auditorum commoda promovere intermittet. (Lectio publica, Theologische Fakultät)

Dissertationen (166)

De Syllogismis Kata Metal¯epsin, Nec Non Kata Poiot¯eta. 31.03.1700

De Syllogismorum Consequentiam Formalem Habentium Asyllogistia. 17.05.1699

De Syllogismis Ex Hypothese/-os In Specie Dia Tu Adynatu Concludentibus. 12.07.1699

De Syllogismorum Consequentia. 13.05.1699

Peri Paradeigmatos sive, de Argumentatione Exemplari. 08.08.1694

De Nominibus Et Essentia Dei. 19.03.1690

De Existentia Dei, Nec non Atheismo ac Deismo. 08.05.1689

De Theologia Naturali In Genere. 13.04.1689

De Causa Materiali. 20.12.1684

De Causa Finali. 11.05.1684

De Societatibus Tam Primis Et Minoribus, Quam Civilibus, Illarumque Cum His Convenientia Et Analogia. 05.03.1684

Libri Decimi, Undecimi, Duodecimi, Decimi Tertii Ac Decimi Quarti Metaphysicorum Aristotelis Nucleus. 24.05.1682

Libri Sexti, Septimi, Octavi Ac Noni Metaphysicorum Aristotelis Nucleus. 06.05.1682

De Potentia Rationali Et Irrationali : Secundum Aristotel. Libr. IX. Metaph. Cap. II. & V. 28.05.1678

De Gradibus Virtutum Moralium. 05.02.1676

De Subordinatione Causarum. 14.10.1676

De Causa Materiali. 11.09.1680

De Summa Hominis Felicitate Civili. 23.06.1675

De Enunciatione Particulari. 28.02.1674

De Enunciatione Indefinita Et Singulari. 28.03.1674

De Signis Enunciationum Universalium. 07.05.1673

De Enunciatione Absoluta Secundum Quantitatem Considerata, Et In Specie De Universali. 30.03.1672

De Virtute Morali In Genere, Cuius Theses ex Aristotele potissimum depromtas. 11.12.1671

De Principio Et Causa In Genere. 27.09.1676

De Simplici Et Composito. 02.03.1682

De Eodem, Diverso, Et Modis Distinctionum. 27.10.1680

De Ente. 04.08.1680

De Unica Veritate. 20.11.1680

De Uno Per Se Et Per Accidens. 09.10.1680

De Causa Finali. 22.09.1680

De Principio Et Causa In Genere. 21.08.1680

De Actu. 18.08.1680

De Potentia. 11.08.1680

De Natura Et Constitutione Metaphysices. 28.07.1680

De Mediocritate Rationis In Virtute Morali Observanda. 13.08.1679

de Aristotele eiusque philosophia. 10.03.1703

Facta eiusdem cum Peripateticorum doctrinis de Viri boni circa affectus officio collatione, iudicium de toto negocio adiungens. 19.11.1679

Exhibens eorum de Affectibus doctrinam, rationesque, quibus moti Sapientem suum apath¯e[n] esse voluerunt. 20.08.1679

Libri Quinti Metaphysicorum Aristotelis Nucleus. 27.08.1681

De Causa Efficiente. 28.08.1680

De Causa Formali. 18.09.1680

Nonnullis Distinctionibus. 02.10.1680

De Necessario Et Contingente. 06.10.1680

De Simplici Ac Composito, Toto Et Et Partibus. 16.10.1680

De Universali Et Singulari. 13.10.1680

De Enthymemate. 30.06.1680

Libri Primi, Secundi, Tertii Ac Quarti Metaphysicorum Aristotelis Libri Primi, Secundi, Tertii Ac Quarti Metaphysicorum Aristotelis Nucleus. 18.06.1681

De Existentia Dei Ex Lumine Naturae Cognoscenda. 17.09.1681

De Distinctionum Modis Prior. 22.07.1674

De Distinctionum Modis Posterior. 05.11.1674

De Causa Efficiente. 22.03.1684

De Natura Et Constitutione Metaphysices. 16.08.1676

De Ente. 16.08.1676

De Potentia. 19.08.1676

De Actu. 13.09.1676

De Causa Efficiente. 09.12.1676

De Causa Materiali. 03.01.1676

De Causa Formali. 20.01.1677

De Causa Finali. 27.01.1677

De Causarum Nonnullis Distinctionibus. 14.03.1677

De Necessario Et Contigente. 24.03.1677

De Uno Per Se Et Per Accidens. 28.03.1677

De Simplici Ac Composito, Toto Et Partibus. 21.04.1677

De Universali Et Singulari. 26.05.1677

De Eodem, Diverso, Et Modis Distinctionum. 09.06.1677

De Vero, Bono, Et Perfecto. 16.06.1677

De Vero, Bono, Et Perfecto: una cum subiectis Thesibus De Unica Veritate. 20.11.1680

De Natura Et Constitutione Metaphysices. 12.01.1682

De Ente Eiusque Affectionibus Et Principiis. 16.01.1682

De Potentia. 19.01.1682

De Actu. 23.01.1682

De Principio Et Causa In Genere. 26.01.1682

De Causa Efficiente Physica. 30.01.1682

De Causa Morali. 03.02.1682

De Causa Finali. 06.02.1682

De Causa Materiali. 09.02.1682

De Causa Formali. 13.02.1682

De Quibusdam Causarum Modis. 16.02.1682

De Aliis Causarum Differentiis. 20.02.1682

De Necessario Et Contigente. 23.02.1682

De Uno. 27.02.1682

De Toto Et Partibus. 06.03.1682

De Universali Et Singulari. 09.03.1682

De Eodem Diverso, Et Oppositis. 13.03.1682

De Modis Distinctionum. 16.03.1682

De Modis Distinctionum Secundum Aristotelem. 20.03.1682

De Vero. 23.03.1682

De Bono Et Perfecto. 27.03.1682

De Conjugiis Cum Socru Et Nuru Divino Jure Prohibitis. 1700

De societatibus tam primis et minoribus quam civilibus illarumque cum his convenientia et analogia. 05.03.1684

Disputatio theologica prior. 16.05.1694

Disputatio theologica posterior. 06.06.1694

Dissertatio theologica prima. 20.05.1695

Dissertatio theologica secunda. 11.09.1695

Dissertatio theologica tertia. 30.10.1695

Disputatio theologica prima. 07.12.1695

Disputatio theologica secunda. 11.12.1695

Disputatio theologica tertia. 21.12.1695

Disputatio theologica quarta et ultima. 21.12.1695

Disputatio theologica quarta. 24.12.1695

Disputatio theologica quinta. 08.01.1696

Disputatio theologica sexta. 11.01.1696

Disputatio theologica septima. 15.02.1696

Disputatio theologica octava. 22.02.1696

Disputatio theologica nona. 29.02.1696

Disputatio theologica decima. 07.03.1696

Disputatio theologica undecima. 14.03.1696

Disputatio theologica duodecima. 18.03.1696

Disputatio theologica decima tertia. 24.03.1696

Disputatio theologica decima quarta. 28.03.1696

Disputatio theologica decima quinta. 04.04.1696

Disputatio theologica decima sexta. 08.04.1696

Disputatio theologica decima septima. 18.04.1696

Disputatio theologica decima octava. 25.04.1696

Disputatio theologica decima nona. 13.05.1696

Disputatio theologica vigesima. 16.05.1696

Disputatio theologica vigesima prima. 20.05.1696

Disputatio theologica vigesima secunda. 23.05.1696

Disputatio theologica vigesima tertia. 30.05.1696

Disputatio theologica vigesima quarta. 06.06.1696

Disputatio theologica vigesima quinta. 13.06.1696

Disputatio theologica vigesima sexta. 17.06.1696

Disputatio theologica vigesima septima quae est prior. 04.07.1696

Disputatio theologica vigesima octava quae est posterior. 08.07.1696

Disputatio theologica vigesima nona quae est prior. 16.07.1696

Disputatio theologica trigesima, quae est posterior. 22.07.1696

Disputatio theologica trigesima prima, quae est prior. 25.07.1696

Disputatio theologica trigesima secunda, et ultima quae est posterior. 29.07.1696

Dissertatio theologica I. 10.05.1699

Dissertatio theologica II. 23.08.1699

Dissertatio theologica III. 21.10.1699

Dissertatio theologica IV. 03.02.1700

Dissertatio theologica prima. 04.09.1700

Dissertatio theologica secunda. 19.09.1700

Dissertatio theologica tertia. 16.10.1700

Dissertatio theologica quarta. 23.10.1700

Dissertatio theologica quinta. 28.12.1700

Dissertatio theologica sexta. 15.01.1701

Dissertatio theologica septima. 22.01.1701

Dissertatio theologica V. 19.03.1701

Disputatio theologica octava. 21.05.1701

Disputatio theologica nona. 15.06.1701

Disputatio theologica decima. 25.06.1701

Dissertatio theologica undecima. 06.07.1701

Dissertatio theologica duodecima. 17.07.1701

Dissertatio theologica decima tertia. 10.08.1701

Dissertatio theologica decima quarta. 31.08.1701

Disputatio theologica decima quinta. 12.10.1701

Dissertatio theologica decima sexta. 09.11.1701

Dissertatio theologica VI. 19.11.1701

Dissertatio theologica decima septima. 30.11.1701

Dissertatio theologica decima octava. 15.12.1701

Dissertatio theologica decima nona. 21.12.1701

Disputatio theologica vigesima. 11.01.1702

Disputatio theologica vigesima prima. 25.01.1702

Disputatio theologica vigesima tertia. 04.03.1702

Disputatio theologica vigesima quarta. 18.03.1702

Disputatio theologica vigesima quinta. 16.05.1702

Disputatio theologica vigesima sexta. 16.05.1702

Disputatio theologica vigesima septima. 17.06.1702

Disputatio theologica inauguralis. 30.01.1703

Dissertatio theologica. 02.06.1703

Dissertatio theologica VIII. 23.06.1703

Dissertatio theologica IX. 05.01.1703

Dissertatio theologica X. 20.12.1704

Joh. Bartholdi Niemeieri SS. Theologiae Ddi. 1693

Beteiligung an Dissertationen (6)

Respondent in: De Causa Sine-Qua-Non. 28.02.1670

Respondent in: De Recta Ratione. 07.12.1667

Respondent in: De Enunciatione Indefinita Et Singulari. 31.01.1666

Respondent in: De recta ratione. 07.12.1667

Respondent in: Disputationum theologicarum inauguralis. 31.10.1692

Respondent in: Disputatio Theologica Inauguralis. 31.10.1692

Reden/Programme (28)

Programma In Funere Maxime Reverendi atq[ue] Amplissimi Viri Dn. Gebhardi Theodori Meieri SS. Theologiae Doctoris. 07.01.1694

Programma Festo Sanctorum Angelorum Quod Michaelis vulgò vocant.

Programma Festo Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi.

Joh. Bartholdi Niemeieri, Primae Philosophiae, nec non Logices Professoris Publici & Ordinarii Programma, Quo Studiosi, Academiae Iuliae Cives, ad auscultationem Lectionum Logicarum ad doctrinae Syllogismorum illustrationem comparatarum invitantur.

Programma Joh. Bartholdi Niemeieri Primae Philosophiae Professoris Publici & Ordinarii Disputationibus Metaphysicis publicè instituendis praemissum.

Programma Festo Michaelis Archangeli.

Programma Festo Nativitatis Domini Et Servatoris Nostri Jesu Christi.

Programma In Funere Reverendi & Doctißimi Viri, Dn. M. Christophori Cordes ... d. XVII. Februarii MDCXXCII. placide in Domino defuncti In Academia Iulia P.P. 26.02.1682

Joh. Bartholdi Niemeieri Primae Philosophiae Professoris Publici ac Ordinarii Programma Publicis ad primam Philosophiam instituendis Disputationibus praemissum.

Programma In Funere Honestißimae Lectißimaeq[ue] Matronae Annae Elisabethae Ryzleben [...] Dn. Christiani Eberharti [...] viduae. 20.11.1681

Programma, Quo Philosophiae ac liberalioris Doctrinae Studiosi Ad publicas specialem (uti vocant) Metaphysices partem, adeoque ipsam naturalem sive Philosophicam Theologiam illustraturas lectiones. 27.02.1681

Programma In Funere Honoratissimae ac omni virtutum genere ornatissimae Matronae Annae Elisabethae Rhoden. 31.10.1680

Programma Disquisitionibus Metaphysicis publice instituendis praemissum.

Programma In Funere Tenelli & Venustissimi Pueruli Johannis Georgii Engelbrecht [...] Filioli suavissimi. 25.03.1679

Programma In Funere Elegantis venustaeq[ue] puellae Margarethae Gertrudis [...] Dn. Henrici Rixneri [...] Filiae. 14.06.1678

Programma In Funere Praestantißimi & Doctißimi Iuvenis Henrici Friccii Ülzensis Philos. & Iurium Studiosi P.P. 16.06.1678

Programma Festo Nativitatis Domini Et Servatoris Nostri Jesu Christi In Academia Iulia. 25.12.1677

Programma Festo Michaelis Archangeli In Academia Iulia. 29.09.1677

Programma Festo Pentecostes.

Programma Disquisitionibus Metaphysicis Publice Instituendis Praemissum. 06.07.1676

De Sequioris Aevi Philosophis, Quos Scholasticos Vocant, Cum Aristotele In Studio Philosophiae, Praesertim Primae, Coniungendis Oratio. 09.09.1675

Oda Lugubris in Praematurum obitum Nobilißimae, omnibusq[ue] virtutibus, dum viveret, Ornatißimae Virginis Catharinae Sophiae Viri Amplißimi atque Consultißimi Dn. Johannis Burchardi Baumgarten. 05.12.1676

Programma Quo Philosophiae & Liberalis doctrinae Studiosi ad Publicas praelectiones invitantur, & inter alia Quae Aristoteles quatuordecim Metaphysicorum libris fusè est persecutus, orinde strichtimque recensentur.

Kurtze und Deutliche Betrachtung Der von Johanne Wilhelmo Petersen, beurlaubeten Superintendenten eingebrachten Endlichen Erklärung/ daß er der Chiliasterey halber/ und was der anhängig/ hinführo mit niemand in Schrifften sich einlassen wolle/ angest.

Programma Festo Michaelis Archangeli. 29.09.1682

Programma Festo Pentecostes In Academia Iulia.

Programma In Funere Virtute & doctrina praestantißimi Iuvenis Johannis Georgii Kühnhagen Helmstadiensis Philos. & SS. Theologiae Studiosi. 09.06.1689

Programma De Festo Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi.

Beteiligung an Reden/Programmen (1)