Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Barthold Niemeier (Theologische Fakultät)
Zeitraum 19.04.1703–22.06.1703
Text Anno MDCCIII / Mensibus / Aprili, Maio, Iuniô / Mensis Aprilis / In initium huius mensis inciderunt hebdomas magna, & feriae paschales, quibus elapsis / Die 19 ♃ Publicô programmate significavi, me publicis lectionibus naturalem theologiam esse propositurum, cuius doctrinae etiam / Die 24 ♂ Initium feci, ac prolegomena praemisi / 26 ♃ [et] 27 ♀ De constitutione naturalis theologiae egi / 30 ☽προαθήκην, secundum quam naturalis appellatur, expendi / Mensis Maii Diebus 1 ♂, 3 ♃ [et] 4 ♀ Differentias inter naturalem & revelatam theologiam exhibui / 7 ☽ Limites theologiae naturalis constitui / 8 ♂ De gentilium theologia disserui / 10 ♃ [et] 11 ♀ De demonstrationibus in hac scientia locum invenientibus egi / 14 ☽ Fiebant preces in ecclesia pro conservandis frugibus / 15 ♂ In coepta doctrina perrexi / 17 ♃ Erat festum ascensionis dominicae / 18 ♀, 21 ☽ [et] 22 ♂ De eo disquisivi: An naturalis theologia scientiis practicis, an verô theoreticis sit accensenda? / 22 ♃ De methodo huius scientiae disserui / 23 ♀ Cognitionem Dei homine dignissimam esse ostendi / Sequebantur feriae Pentecostales / Mensis Iunii / Diebus 5 ♂ [et] 7 ♃ Quâ ratione homo in Dei notitiam perveniat, ostendi / 8 ♀ [et] 11 ☽ Cognitionem hanc inadequatam, verissinam tamen esse docui / 12 ♂ [et] 14 ♃ Quaestionem: An cognitio de Deo ex lumine naturae haurienda etiam ad religionis Christianae mysteria se extendat? expendi / 15 ♀ Cognitionem De luminis natura ductu aquisitam nec intuitivam et comprehensivam, sed abstractivam et apprehensivam esse docui / 18 ☽, 19 ♂ [et] 21 ♃ Nullam aliam scientiam philosophicam, praeter metaphysicam, de Deo agere ostendi / 22 ♀ Doctrinam de Deo â metaphysica non esse avellendam explicavi [?]. reliquos dies iter necessarium sibi attribuit / Iohannis Bartholdus Niemeierus Doctor
Quelle 37 Alt 2532, Fol. 72