| Text |
Anno MDCCVII / Mensibus / Iulio, Augusto, Septembri / Mensis Iulii / priores dies itineri ad acidulas Prymontanas fuerunt impendendi Domum redux factus. / diebus 19 ♂, 21♃, 22♀ [et] 25☽ de Scripturae Sacrae perspicuitate egi ac Pontificiorum sententias expendi. / diebus 26♂, 28♃ [et] 29♀ in gratiam Pontificiorum hanc quaestionem expendi: An vertitudo de vero Scripturae sensu a Patrum ex Concitiorum Veteris Ecclesiae expositione pendeat? / Mensis Augusti / diebus 1☽ [et] 2♂ de iudice Controversiarum fidei disquisitio fuit instituta. / die 4♃ Erat Consistorium publicum / die 5♀ Coepta doctrina fuit continuata. / diebus 8 ☽, 9♂ [et] 11♃ de Versionibus Scripturae Sacrae, praefectum de Versione vulgata, eiusque autoritate disserui. / Sequebatur mercatus Brunsvicenses. / die 22☽ De lectione Scripturae Sacrae Laicorum linguae vernacula permittenda fuit actum. / diebus 23♂, 25♃, 26♀, 29☽ [et] 30♂ de Sacramentis Novi Testamenti & numero orundem disquisitionem institui. / Mensis Septembris / diebus 1♃ [et] 2♀ de Confirmationis, quod Pontificii vocant, sacramento fuit actum. / diebus 5☽ [et] 6♂ Erant Nundinae oppidanae. / diebus 8♃ [et] 9♀ de Poenitentia sive Absolutionis Sacramento sermonem feriens. / diebus 12☽ [et] 13♂ Extrema Pontificiorum, Unitio considerationi fuit subiecta / die 15♃ de Sacramento Matrimonii disserui. / diebus 16♀ [et] 19☽ de Baptismo eiusque efficaria consideratio fuit suscepta. / diebus 20♂, 22♃ [et] 23♀ de Concupiscentia post Baptismum reliqua, eiusque reactu disserui. / Cum festo Michaelis imminent Disputatio Iuridica inaugurialis ex Promotio in Facultate Iuridiac lectionibus publicis ferias indulserunt. / Iohannes Bartholdus Niemerus Doctor / Academiae Senior |