Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Barthold Niemeier (Theologische Fakultät)
Zeitraum 30.09.1703–29.12.1703
Text Annô MDCCIII / Mensibus / Octobri, Novembri, Decembri / Mense Octobri, uti & Novembri in lectionibus Philosophicis ad Naturalis Theologiae illustrationem comparatis occupatus fui, attributorum divinorum rationes recensens; atque interea Programmate ad lectiones contra socinianos habendas me praeparavi, quod & superatis diversis, quae objecta fuerunt, impedimentis calendis Decembris propositum fuit, quô Sociniani originem & progressum descripsi. Inde mensis Decembris. / Die 6 ♃ Lectiones istas sum auspicatus, de praecipius religionis Christinae partibus disquisitionem instituens, ita ut / 7 ♀ Socinianorum sententiam exhibuerim, eamque / 10 ☽ [et] 11 ♂ Ad scripturae sacrae normam expenderim / 13 ♃ Peculiares socinianorum circa doctrinam de scriptura sacra opiniones examinare coepi / 14 ♀ De ἐνεργεία spiritûs sancti cum verbo divino coniuncta egi / 17 ☽ De theologiae principio disserui / 18 ♂ De accidentali, quam vocant, scripturae sacrae perfectione egi / 20 ♃ [et] 21 ♀ De essentiali atque inegrali scripturae sacrae perfectione disserui, socinianorum errores subinde notans ac discutiens / Secutae sunt Feriae Nativitatis Dominicae / Disputationes publicae ad Theologiam Dogmatum Fidei, quibus pariter Programma praemisi, hôc ordine sunt habitae / Die 31 Octobris habita fuit Disputatio I. de Theologiae natura & constitutione / 7 Novembris habita fuit Disputatio II. De religione eiusque differentiis / 14 Novembris habita fuit Disputatio III. De scriptura sacra / 21 Novembris habita fuit Disputatio IV. De Deo & mysterio Trinitatis / 28 Novembris habita fuit Disputatio V. De morte hominis & statu animae separatae. / 5 Decembris habita fuit Disputatio VI. De resurrectione mortuorum, iudicio extremo & universo / 12 Decembris habita fuit Disputatio VII. De creatione huius universi / 15 Decembris habita fuit Disputatio IIX. De angelis / 22 Decembris habita fuit Disputatio IX. De providentia divina / 24 Decembris habita fuit Disputatio X. de Imagine Dei / 29 Decembris habita fuit Disputatio XI. De Peccato originis / Iohannes Bartholdus Niemeierus Doctor
Quelle 37 Alt 2532, Fol. 74