Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Barthold Niemeier (Theologische Fakultät)
Zeitraum 02.10.1702–07.12.1702
Text Annô MDCCII / Mensibus Octobri, Novembri, Decembri. / Mensis Octobris / Diebus 2 ☽ [et] 3 ♂ De Reformatione Ecclessiae per Baccalaureum Lutherum suscepta egi. / 5 ♃ [et] 6 ♀ Amico veteri humanitatis officium in vicinia erat praestandum. / 9 ☽ [et] 10 ♂ De successu pariter atque obstaculis Reformationis disserui. / 12 ♃ [et] 13 ♀ In eadem doctrina perrexi. / 16 ☽ De eo disquisivi: An praeter hanc Reformationem aliâ adhuc, quae perfectam vitam, moresque vivendi respiceret, Ecclesiis Lutheranis sit opus? / 17 ♂ Sententiam eorum, qui adhuc aliam in Ecclesia Reformationem requirunt, ac quibus in rebus eam desiderent, exposui. / 19 ♃, 20 ♀ [et] 23 ☽ In eodem negotio perrexi. / 24 ♂ Medicamentorum usus lectionem impedivit. / 26 ♃ [et] 27 ♀ In viciniam eram profectus. / 30 ☽ Iudicium de nova Ecclesiae Reformatione ferre coepi. / 31 ♂ Erat publicum Consistorium. / Mensis Novembris / Die 2 ♃ In coepta doctrina perrexi. / 3 ♀ Iterum erat publicum Consistorium. / 6 ☽, 7 ♂, 9 ♃ [et] 10 ♀ Quae circa Reformationem Ecclesiae consideranda adhuc erant, continuavi & absolvi. / 13 ☽ [et] 14 ♂ Erant nundinae oppidanae. / 16 ♃ De eo disquisivi: An & <>, foeminis docendi munus in Ecclesia sit permittendum? / 17 ♀, 20 ☽, 21 ♂ [et] 23 ♃ Fanaticorum sententiam cum suis rationibus exhibui. / 24 ♀, 27☽, 28 ♂ [et] 30 ♃ Ecclesiarum nostrarum sententiam cum suis rationibus exhibui. / Mensis Decembris / Diebus 1 ♀, 4 ☽, 5 ♂ [et] 7 ♃ Ad fanaticorum rationes respondi; atque sic publicis hic contra fanatcos institutis lectionibus finem imposui. / Ioh. Bartholdus Niemeier doctoris
Quelle 37 Alt 2531; 37 Alt 211 Heft 1, Fol. 67; Fol. 97