Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Barthold Niemeier (Theologische Fakultät)
Zeitraum 12.01.1702–31.03.1702
Text Anno MDCCII / Mensibus Ianuario,Februario, Martio / Mensis Ianuarii / Die 12 ♃ De Praedestinatione nonullum ad salutem fuit actum. / 13 ♀, 16 ☽ [et] 17 ♂ Doctrinam hanc prosecutus sum, eandem vero [?] â fanaticorum depravationibus liberavi. / 19 ♃, 20 ♀ [et] 23 ☽ De Reprobationis decreto disserui. / 24 ♂, 26 ♃ [et] 27 ♀ De Gratia Vocationis fuit actum, quam â fanaticis lumini interno perperam adscribi ostendi. / 30 ☽ [et] 31 ♂ De Gratia regenerationis fuit actum. / Mensis Februarii / Die 2 ♃ Erat dies festus. / In sequentem hebdomadem incidebat mercatus Brunsvicensis. / 14 ♂ [et] 16 ♃ Fanaticos Regenerationem cum Electione perperum confundere ostendi. / 17♀ [et] 20 ☽ Indivium [?] feci, eodem perperam negare, quod Regeneratio per Verbum et Sacramenta, in specie per Baptismum, fiat. / 21 ♂, 23 ♃ [et] 24 ♀ Fanaticorum sententias ex hoc cognosci posse ostendi, quod externam de Christo notitiam deponendam esse contendant. / 27 ☽ [et] 28 ♂ De conversione hominis actum fuit. / Mensis Martii / Die 2 ♃ [et] 3 ♀ In eadem doctrina sum versatus. / 6 ☽ [et] 7 ♂ De Peccato, in specie de Orginis peccato, disserui. / 9 ♃, 10 ♀ [et] 13 ☽ Fanaticorum circa hoc negotium opiniones exhibui & confutavi os. / 14 ♂ [et] 16 ♃ De Persona Christe fuit actum, eidemus [?] Divinitatis asserta fuit. / 17 ♀ De Humanitate Christi disserui. / 20 ☽ [et] 21 ♂ Consistoria publica habebantur. / 23 ♃ [et] 24 ♀ Humanam Christi naturam nostrae esse similem, ac specie cum illa eandem ostendi. / 27 ☽ De Hypostasi disserui , ac Blamasoeni [?] exposui. / 28 ♂, 30 ♃ [et] 31 ♀ Actum fuit de Iustificatione: an ea vivae fidei sit adscribenda. / Disputationes publicas habui sequentes: Die 21 Januarii De Iustificatione hominis peccatoris coram Deo. / Die 28 Ianuarii De Renovatione & Bonis Operibus. / Die 22 Februarii De Ecclesia. / Die 4 Martii De Verbo Legis & Evangelii. / Joh. Bartholdus Niemeierus doctor
Quelle 37 Alt 2531, Fol. 63