| Text |
Anno MDCCV. / Mensibus / Aprili, Maio, Iunio / Elapsis Feriis die 21. Aprilis Programma publicum proposui, quo tractationem sacrarum Controversiarum indicavi. Operam hanc / Mensis Aprilis / die 28 ♂ auspicatus sum, ac de Theologia cum Naturali, tum Revelatu egi / die 30 ♃ Oppositam cum Socinianorum, tum fanaticorum opinionem expendi / Mensis Maii / die 1 ♀ Notitiam Dei, quae Naturalis dicitur, non infusum aut connatum habitum sed acquisitum esse ostendi / diebus 4☽, 5♂ [et] 7♃ Oppositam sententiam cum refutatione exhibui / 8♀ Revelatam Dei notitiam ex verbo Dei, non autem ex immeditatis manifestationibus haberi demonstravi / diebus 11☽ [et] 12♂ de Fide & peritia Fidei disserui / die 14.♃ Theologiam esse scientiam, & quidem practicam, ostensum fuit / die 15♀ de Criteriis Theologiae egi / die 18☽ Fiebant in Ecclesia preces pro conservatione frugum / die 19 ♂ de Theologiae adminiculis fuit actum / die 21 ♃ Erat Festum Ascensionis Dominicae / diebus 22 ♀, 25☽ [et] 26♂ adhuc de Theologiae adminiculis fuit actum / die 28 ♃ Erat Disputatio publica. / Mensis Iunii / priores diei Festo Pentecostes fuerunt sacri / diebus 11 ♃ [et] 12♀ de Philosophiae de Theologiae habitudine verba feci / diebus 15☽, 16♂, 18♃,19♀ [et] 22☽ de Religionibus praesertim Christiana, huiusque cum veritate tum sufficientia sermonem institui / diebus 23♂ [et] 25♃ Doctrinam de Scriptura Sacra tractavi, & / diebus 26♀, 29☽ [et] 30♂ de Verbo Dei disserui / Disputationes habui sequentes: / } die 4 Aprilis de Sacramentis in genere / die 8 Aprilis de Baptismo / die 6 Maii de Eucharistia praetera / die 9 Maii de Eucharistia posterea / Novum Programma de Christianae Religionis partibus Disputationibus publicis praemisi, et statim sequenti ordine Disputationes institui: / [}] die 20. Maii de Theologiae Natura & Constitutione / die 23. Maii de Religione eiusque differentiis / die 28. Maii de Scriptura Sacra / die 17. Iunii de Deo et Mysterio Trinitatis. / die 27. Iunii de Morte hominis & statu animae separatae / Johannes Bartholdus Niemeierus Doctor |