Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Barthold Niemeier (Theologische Fakultät)
Zeitraum 02.10.1702–19.12.1702
Text Annô MDCCII / Mensibus Octobri, Novembri, Decembri / Mensis Octobris / Die 2 ☽ Postquam superivi mense Septembri Philosophae originem & propagationem tereafere [?] incepissem, Philosophiam â Deo esse, & quomodo ab eo sit, ostendi. / 3 ♂ Philosophiam cum ipso genere humano coepisse, demonstravi. / 5 ♃ [et] 6 ♀ In viciniam ad humanitatis officium veteri amico praestandum eram profetus. / 9 ☽ [et] 10 ♂ Philosophiam Adami, Sethi, Abelis, Cayni, et posterum usque ad Noham exhibui. / 12 ♃ Occasione turris Babylonicae Linguas quidem turbatas esse Philosophiam tamen immutatam mansisse docui. / 13 ♀ De Chaldaeorum, Assyriorum, et Babyloniorum Philosophia egi. / 16 ☽ Chananaeorum, gentis Judaicae, et Phoenicum, Philosophiam exhibui. / 17♂ [et] 19 ♃ De Persarum & Medorum, nec non de Arabum sederumque [?] Philosophis sermonem institui. / 20 ♀ [et] 23 ☽ De Ægyptiorum & Æthiopum Philosophia egi. / 24 ♂ Medicamentorum usus lectionem impedivit. / 26 ♃ [et] 27 ♀ In viciniam [?] eram profectus. / 30 ☽ Quomodo apud Lybes Philosophia se habuerit, exposui. / 31 ♂ Erat publicum Consistorium. / Mensis Novembris / 2 ♃ Philosophandi rationem inter Gallos Sanctus [?] Celtas, Saythus [?] atque Thraces observatam exhibui. / 3 ♀ Erat Consistorium publicum. / 6 ☽ De Philosophia Graecanica actum fuit. / 7♂ De Philosophia Graecorum pöetica & fabulosa disserui. / 9 ♃ [et] 10 ♀ Philosophiae Graecanicae non fabulosas sectas recensui. / 13 ☽ [et] 14 ♂ Erant Nundinae oppidanae. / 16 ♃, 17♀ [et] 20 ☽ De Phythagorium Philosophia egi. / 21 ♂ [et] 23 ♃ De secta Eleatica disserui. / 24 ♀ [et] 27 ☽ De secta Ionica eiusque ad Socratem usque propagatione egi. / 28 ♂ [et] 30 ♃ Sectas ex Socratis disciplina enatas Exibui, in specie de secta Cynica egi. / Mensis Decembris / Die 1 ♀ De secta Eleatica fuit actum. / 4 ☽ De secta Eliaca disserui. / 5 ♂ De Platonis Philosophia fuit actum. / 8 ♀, 11 ☽ [et] 12 ♂ Sengre [?] eram profectus. / 14 ♃ De Academicorum Philosophia sermonem institui. / 15 ♀ Praeclara Platonis dogmata laudavi. / 18 ☽ Platonis aemulos indicavi. / 19 ♂ Erat publicum Consistorium. / Supervenerunt Feriae Nativitatis Dominicae. / Ioh. Bartholdus Niemeierus doctoris.
Quelle 37 Alt 2531; 37 Alt 211 Heft 1, Fol. 66; Fol. 108