| Text |
Annô MDCCI / Mensibus Iuliô, Augustô, Septembri / Mensis Iulii / Diebus 4 ☽ [et] 5 ♂ Quaestionem de sanctis theologiae apparatu absolvi. In sequentes dies inciderunt iter necessarium nundinae oppidanae, mutatio Vice-Rectoratûs & alia impedimenta. / Die 25 ☽ Auspicatus sum quaestionem: An post scripturae sanctae canonem completum & obsignatum novae revelationes divinae sint requirendae Eamque / Diebus 26 ♂, 28 ♃ [et] 29 ♀ continuavi. / Mensis Augusti / Diebus 1 ☽, 2 ♂, 4 ♃, 5 ♀, 8 ☽, 9 ♂, 11 ♃ [et] 12 ♀ In eadem quaestione expendenda fui versatus. / Die 15 ☽ Sequente fuit mercatus Brunsvicensis. / 23 ♂ De scriptura sacra fuit actum, eamque verbum Dei esse, contra fanaticos fuit assertum, in qua materia quoque / 25 ♃, 26 ♀, 29 ☽ [et] 30 ♂ perrexi. / Mensis Septembriis / Diebus 1 ♃ [et] 2 ♀ Adhuc in eadem materia sum versatus. / 5 ☽ [et] 6 ♂ Erant nundinae oppidanae. / 8 ♃ De sanctae Trinitatis mysterio fuit actum, ac / 9 ♀, 12 ☽, 13 ♂, 15 ♃, 16 ♀, 19 ☽ [et] 20 ♂ Fanaticorum circa illud et orthopia declinationes commonstratae / 22 ♃ Chiliastarum dogmata expendere coepi, inque hoc examine. / 23 ♀, 26 ☽, 27 ♂ [et] 28 ♃ perrexi. / Die 29 ♀ Erat festum sanctissimorum angelorum. / Disputatione publicas habui sequente / Die 27 Iulii De Peccato Originis. / Die 6 Augusti De Peccato actuali. / Die 31 Augusti de pactis, quae Deus cum hominibus iniit. / Die 10 Septembris de pradestinatione. / Johann Bartholdus Niemeierus, doctor |