| Titel |
Joannes Eichel D. Codicis P.P.postquam singulari Dei beneficio a desperato malo magna ex parte liberatus est, ad publicum docendi officium revertetur & Codicem Justinianeum solita sua methodo, brevi illa, perspicua & solida, a Serenissimis Principibus ipsis in ultimo Visitationis recessu prudenter praescripta interpretabitur, dabitque operam, ut & durante Magistratu Academico, quem jam sustinet, partem ejus & ejus & si eo abierit, justo tempore totum absolvat. Praemittet vero ex principiis rectae rationis & civilis sapientiae solida fundamenta, ex quibus omnia, quae in hodierno foro adhuc obtinent, facili negotio deduci & simul processus forensis uti in collegio nostro inter nos convenit, demonstrari queat. Ita autem rem temperabit, ut & adultioribus & Tyronibus simul consulere queat. [...] Docet hora IX. matutina. |