Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Valentin Heinrich Vogler (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 03.02.1659–28.02.1659
Text Anno MDCLIX / Februario mense die III ♃ quare oleum non siccetur, exposui / Die IV ♀ quae exsiccentur et a frigore condensentur / Die VII ☽ de iis quae a frigore concrescant, quae item a colore, egi. / Die VIII ♂ per nuptias civis oppidani docere prohibitus fui / Die X ♃ de lactis et sanguinis coagulatione egi / Die XI ♀de sanguine ichoroso et pituita / Die XIV ☽ quod signum non esset datum, praelectio cessavit / Die XV ♂ et XVII♃ peregre abfui / Die XVIII ♀ de iis quae solvi possunt, quae non, egi / Die XXI ☽ auctio praelectionem impedivit / Die XXII ♂ doctrinam de solutione ad corpus nostrum accommodavi, et ad caput XII et XIII principium egi de corporum similarium principiis et affectionibus in genere / Die XXIV ♃ de concretibus, adiuncto eius rei in nostro corpore usu / Die XXV♀ de inconcretili, et de argento vivo / Die XXVIII ☽ de mollificabili, quemque usum id praestet in medicina / Valentinus Henricus Voglerus
Quelle 37 Alt 2492; 37 Alt 204, H.2, fol. 115; 144