Kein Portrait von Valentin Heinrich Vogler vorhanden

Prof. Valentin Heinrich Vogler

Fakultät: Medizinische Fakultät

Biographische Information:
Med. Prof. in Helmstedt (1653–1677)

  • Geboren: 1622 in Helmstedt
  • Gestorben: 1677 in Helmstedt
  • Ehefrau: Sophie Elisabeth Horneius (1633–1698) aus Helmstedt, Eheschließung 1653

Quelle: Ahrens 2004, S. 240

Lehrstühle

1653–1677: Universität Helmstedt, Medizinische Fakultät, Lehrstuhl

Vorlesungen (68)

Sommersemester 1653: Valentinus Henricus Voglerus nobilissimam de Temperamentis doctrinam explicabit, inde ad Animae facultates transiturus. In reliquis etiam nihil omittet eorumquae ad officium suum pertinebunt. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1654: Valentinus Henricus Voglerus D. absolutis paucis ijs quae de facultate sensitiva & principe adhuc restant, ad praecipuas physiologicas (Anatomicas vulgo appellatas) controversias exponendas deinceps transibit: ita ut subinde partium usum in ipsismet corporibus, quantum licuerit, sit commonstraturus. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1655: Valentinus Henricus Volgerus D. ubi illa quae de primis Qualitatibus in genere docenda sunt absolverit, naturam & qualitates singulotum Elementorum ordine exponet: inde ad Temperamentorum considerationem progressurus. Cetera etiam nihil omittet eorum, quae ad officium suum pertinebunt. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1656: Valentinvs Henricvs Voglervs D. in doctrina, quam nuper exorsus est, de Chyli & Sanguinis generatione perget; eaque absoluta, cetera omnia quae ad Nutritionem pertinent, subjunget, tum de Humoribus corporis nostri naturalibus omnibus & singulis acturus. Alias etiam operam suam petenti studiosae juventuti non denegabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1656/1657: Valentinvs Henricvs Voglervs D. ubi illa, quae de Auctione corporis humani adhuc exponenda restant quaeque ob nuperam Visitationem absolvere prohibitus est, ad finem perduxerit, doctrinam de Generatione hominis proponet: inde ad illam quae de Sensibus Facultateque Locomotiva tum in genere tum in specie agit, progressurus. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1657: Valentinvs Henricvs Voglervs D. quandoquidem physiologica iterum ad finem perduxit, naturam & facultates Simplicium medicamentorum deinceps publice proponet. Dabit etiam operam, ut brevi corporis humani in usum Anatomicum copia fieri possit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1658: Valentinus Henricus Voglerus D. simulac primorum simplicium corporum naturam & qualitates, quas non adeo pridem tradere coepit absolverit, in explicandis simplicium medicamentorum facultatibus progredietur. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1659: [...] Exercitationes quoque physiologicas propediem auspicabitur easque qua licebit diligentia continuabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1659: Valentinvs Henricvs Voglervs expositis ijs, quae in quarto Meteorologicorum adhuc restant quaeque propter luctum absolvere ipsi non licuit, revertetur ad doctrinam de simplicium medicamentorum facultatibus, superiori aestate per diuturnum morbum interruptam, a floribus initium facturus. [...] Docet hora tertia. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1659/1660: [...] Perget itidem in exercitationibus physiologicis. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1659/1660: Valentinus Henricvs Voglervs absoluta in qua jam versatur temperamentorum doctrina, (auditorum namque ratione postulante physiologiam de novo proxima aestate tredere coepit, ) aget de facultatibus animae in genere, natura ac differntijs partium, calidoque innato, inde ad naturales seu vegetativas facultates progressurus. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1660: Valentinvs Henricvs Voglervs doctrinam de generatione hominis & facultate, quam dicunt, vitali publice proponet, eaque absoluta ad sensitivam & animalem progredietur. Ad exercitationes item physiologicas per varia impedimenta aliquamdiu interruptas brevi revertetur. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1660: [...] Mens quoque ipsi est disputationibus nonis in Cartesij, Hobbesij, similiumque aliorum saniorem philosophiam hodie perturbantium cum alia tum naturales praecipua res concernentia placita animadvertere. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1661: Valentinvs Henricvs Voglervs diaetericam sive eam quae de victus ratione agit medicinae partem publicis dissertationibus exponet. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1661: [...] In ceteris quoq; quae nuper pollicitus est quantum licebit progredietur, & rogatu quorundam theologiae studiosorum ea quae vel physice vel medice in sacro utrisuque foederis codice scripta reperiuntur domi explanabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1661/1662: Valentinvs Henricvs Voglervs D. postea quam alimentorum facultates publicejam exposuit, reliqua ad universam victus rationem pertinentia protinus subjunget: quibus absolutis doctrinam de nutritione corporis humani proponet. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1661/1662: [...] Quas proximo catalogo rogatu quorundam Theologiae studiosorum pollicitus est ad eorum quae vel Physice vel medice in sacro codice scripta leguntur intellectum facientes dissertationis, domi suae brevi quoque ordietur. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1662: Valentinus Henricus Voglerus absoluta jam diaetetica doctrinam de nutritione corporis humani publice proponet. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1662: [...] Elegantissimum diuque hactenus desideratum Theophrasti Eresii περὶ αἰσθήσεων librum cum gemina Prisciani Lydi paraphrasi Latine a sese conversa divulgabit & eadem vel alia, prout auditorum ratio feret, domi suae explicabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1662/1663: [...] Quae praterea non unius argumenti exercitia & diatribas jam tum pollicitus est, quantum licebit praestabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1662/1663: Valentinvs Henricvs Voglervs anteaquam in vitiis nutritionis, quorum explicationem doctrinae de ipsa nutritione nuper subjungere coepit, considerandis perget, primo statim die ὀστεολογίαν praemittet. Morbis illis dein ordine pertractatis, vel universam physiologiam medicam de novo redordietur, vel usus faltem & actiones partium corporis humani proponet, elegantissimi syntagmatis Ioannis Veslingij ductum in his quidem sequuturus. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1663: Valentinvs Henricvs Voglervs absoluta doctrina de elementis & facultatibus in genere, usus & actiones partium corporis humani publice proponet, ductum syntagmatis Veslingiani sequuturus. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1663: [...] Domi suae veram originem & caussas fabularum gentilium, secus atq. a plerisq. omnib. mythologis factum, ostendet. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1663/1664: Valentinus Henricvs Voglervs in usu partium corporis humani ad ductum syntagmatis Veslingii publice proponendo perget. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1663/1664: [...] Domi vero suae universam arte succincte comprehensam tradet. Et queadmodum altero abhinc anno ea, quae ad physicam vel medicinam spectantia in S. scripturis leguntur, explanavit: ita similem operam illis, quae eodem pertinentia injudiciis atque foro occurrunt quorumque decisio a medicis eorumque collegiis peti solet, deinceps impendet. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1664: Valentinvs Henricvs Voglervs in physiologicis, que ante alilquot hebdomadas auditorum rationibus ita postulantibus de novo redorsus est, publice perget, iisque absolutis pathologiam statim subjunget. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1664: [...] Domesticis exercitationibus vle universam artem vel saltem praecipua ejus capita ventilanda proponet, differet itam de melioribus quibusque scriptoribus, & naturalem quoque philosophiam tradet: ea nonis apprime desiderantibus. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1664/1665: Valentinvs Henricvs Voglervs ubi illa quae de facultate animali restant absolverit, universam physiologiam, qualem hactenus ad calamum dictavit, tum uberioribus dissertationibus tum, si auditorum ratio feret, singulis ordinariis horis particulam ejus publicae disquisitioni exponendo illustrabit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1664/1665: [...] Domi vero suae pathologiam eadem methodo tradet; perget itidem in diatribis ad variam eruditionem spectantibus, aliisque nonorum studiosorum desideriis ut satisfiat annitetur. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1665: Valentinvs Henricvs Voglervs universam corporis humani physiologiam de novo proponet, habita simul ratione pathologiae, commodis auditorum idipsum postulantibus. Alias quorundam studiosorum desiderio permotus naturalia & medica in S. scripturis contenta, quemadmodum antehac fecit, rursus tractabit: similem operam quaestionibus Medico-Iuridicis deinceps itidem impensurus. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1665/1666: Valentinvs Henricvs Voglervs in physiologia cum pathologia junctim exponenda perget, de nutritiva & sensitiva facultate acturus. Alias etiam quae proximo catalogo pollicitus est, quantocyus omni opera praestabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1666: Valentinvs Henricvs Voglervs quae in physiologia juxta cum pathologia junctim tradenda, tum ad sanguinis motum tum sensitivam ac locomotivam facultatem pertinentia, restant absolutis, omnia deinceps quem admodum altero abhinc anno fecit, singulis orinariis horis particulam eorum publicae disquisitioni proponendo, uberius illustrabit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1666: [...] Domi suae in methodo medendi perget. Item physica & medica in S. scripturis magno numero occurrentia citra ulteriorem moram denuo tractabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1666/1667: [...] Alias etiam in physicis & medicis sacris diatribis perget. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1666/1667: Valentinvs Henricvs Voglervs ubi ea, quae in physiologia cum pathologia junctim explicanda de sensibus& facultate locomotiva restant, absolverit, omnia deinceps, quemadmodum altero abhinc anno factum, singulis ordinariis horis pertam eorum publicae auditorum disquisitioni proponendo, uberius illustrabit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1667: Valentinus Henricus Voglerus in publicis pathologicis exercitationibus perget, ind physiologiam de novo redordietur, eamque partim differendo partim mox auditorum disquisitionibus itidem committendo tradet. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1667: [...] Et simul ac magistratu abierit, ad domesticas etiam aliasque diatribas revertetur. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1667/1668: Valentinvs Henricvs Voglervs coeptam de nutritione facultateque vegetativa & vitali physiologiam tam dissertationibus quam exercitationibus institutis publice tradet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1668: Valentinvs Henricvs Voglervs ubi ea quae de foetu & partu exponenda restant absolverit, doctrinam de facultate sensitiva &, praemissa osteologia, locomotiva publice tradet. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1668: [...] Privatim vero tum aliis operam suam petentibus, tum iis in Artis operibus sese exercere cupiunt, vacabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1668/1669: [...] privatas exercitationes instituendo petentium desideriis satisfaciet. Rogatus item a nonis SS. Theologiae Studiosis ea, quae vel ad physicam vel medicinam spectantia in N.T. leguntur, domesticis diatribis illustrabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1668/1669: Valentinvs Henricvs Voglervs ubiea, quae in osteologia & doctrina de facultate locomotiva restant, absolverit, simplicium medicamentorum vires tradet. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1668/1669: [...] Publicas quoque ad Conringianam introductionem in Artem [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1669: Valentin. Henric. Voglervs in simplicium medicamentorum facultatibus exponendis perget, eaque doctrina absoluta Semeioticam, in utribusque valetudinis exactam cognitionem ducentem , tradet. Alias quoque operam suam expetentibus vacabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1669/1670: Valentinvs Henricvs Voglervs doctrina de facultatibus simplicium medicamentorum absoluta, quod brevi fiet, Semeioticam deinceps publice proponet. Alias etiam sive in publicis [...] exercitationibus instituendis operam suam petentibus promte vacabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1669/1670: [...] Alias etiam [...] sive privatis exercitationibus instituendis operam suam petentibus promte vacabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1670: [...] Privatim quoque opera sua usuris promte vacabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1670: Valentin. Henric. Voglervs in Semeioticis publice proponendis perget, absolutaque disquisitionibus committet, inde ad alia, prout audiotorum commoda postulaverint, progressurus. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1670/1671: Valentinvs Henricvs Voglervs quae in Semeioticis restant absolvet, & universale publicis auditorium disquisitionibus committet, inde aliud argumentum tractaturus. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1671: Valentin. Henricvs Voglervs D. Absolutis jam praelectionibus Semeioticis, praecipuorum maximeque usitatorum compositorum medicamentorum examen publice instituet, eorundem vires & usum, quemadmodum antehac in simplicibus fecit, propositurus: [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1671: [...] simul interea quoque singulis hebdomadibus alternisque vicibus Semeioticas exercitationes ad finem usque continuando. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1671/1672: Valentinvs Henricvs Voglervs in compositorum medicamentorum expositione & usu monstrando perget, iisque ad finem perductis, de Nutritione ejusque vitiis aget. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1672: Valentin. Henric. Voglervs D. in doctrina de nutritione ejusque vitiis perget, eamque ad finem perductam publicis disquisitionibus committet, inde diaetetica tractaturus. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1672: [...] Neque deerit privatam operam suam petentibus. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1672/1673: Valentin. Henric. Voglerus quae de nutritione ejusque vitis restant, addet, & omnia tum publicis auditorum disquisitionibus committet, inde diaetetica tractaturus. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1673: Valentin. Henric. Voglervs coeptas de Nutritione physiologicas juxta ac pathologicas publicas exercitationes omnibus ordinariis horis continuabit, nisi si urgentia moramque non ferentia negotia, quorum procurationem magistratus functio postulat, impedimento fuerint. Iis autem ad finem perductis Diaetetica protinus, ceu pridem pollicitus est, subjunget. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1673/1674: Valentin. Henric. Voglervs in Diaeteticis, quae superiori mense exorsus est, publice tradendis progredietur, eaque ad finem perducta publicis auditorum disquisitionibus, perinde ut ante hac in aliis factum committet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1674: Valentin. Henric. Voglervs in Diaetricis perget, eaque ad finem perducta publicis auditorum disquisitionibus committet, deinde tertium librum Aphorismorum Hippocratis proponet [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1674: [...] Privatis etiam exercitationibus studiosorum commoda promte juvabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1674/1675: Valentinvs Henricvs Voglervs in Aphorismorum Hippocratis tertiae sectionis interpretatione perget, eaque ad finem perducta primam proponet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1675: [...] Privatim vero physiologiam juxta ac pathologiam junctim succincta methodo proponet. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1675: Valentin. Henric. Voglervs in nuper coepta de simplicium medicamentorum facultatibus doctrina publice perget. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1675/1676: [...] Privatim vero physiologiam & pathologiam junctim porro tradet, inde practicum exercitium instituturus. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1675/1676: Valentin. Henric. Voglervs in simplicium medicamentorum facultatibus publice proponendis perget, iisque ad finem perductis vel Diaetetica vel Semeiotica tractabit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1676: Valentin. Henric. Voglervs Diaeteticam publice proponet, eamque auditorum disquisitionibus committendo uberius illustrabit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Sommersemester 1676: [...] Privatim vero Practicas exercitationes instituet. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1676/1677: Valent. Henric. Voglervs jam tum coeptam pathologiam publice proponet, initio a pectoris morbis facto. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)

Wintersemester 1676/1677: [...] Privatim vero practicas aliasque exercitationes instituet. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)

Dissertationen (12)

De Philosophia In Genere. 28.02.1689

De Haemorrhagia Narium. 26.06.1673

De Scorbuto. 05.10.1657

De Phthisi. 14.08.1660

De chyli generatione et motu. 30.09.1656

Ex universa medicina depromptas comprehendens. 28.10.1654

. 1659

De venenis. 21.12.1661

De tussi. 27.11.1667

De pleuritide. 17.04.1669

De Causo. 30.09.1660

De Arthritide. 03.04.1657

Beteiligung an Dissertationen (5)

Respondent in: De lacte. 11.09.1649

Widmungsempfänger in: De incubatione in fanis deorum medicinae causa olim facta. 31.07.1659

Respondent in: De Vertigine. 31.12.1650

Respondent in: De Lacte. 1678

Respondent in: Dissertatio theologica. 31.08.1686

Reden/Programme (15)

Programma Festo Pentecostes In Academia Iulia.

Programma Festo Resurrectionis Domini In Academia Iulia.

Programma In Funere Venusti Puelli Georgii, Clarissimi Et Doctissimi Viri, Johannis Erici Calixti, Academiae Iuliae Bibliothecarii Adiuncti, Unici Filii, P.P.

Programma In Funere Clarissimi, Consultissimi, Prudentissimique Viri, Conradi Hosangi, I. U. Ddi, Oppidi huius Consulis gravissimi, Iudiciique Aulici VVolffenbyttelensis Adsessoris, P. P.

Programma In Funere Clarissimi Experientissimique Viri, Johannis Henrici Bossen/ Medic. Ddi, civitatisque Helmstadiensis Medici ordinarii, P.P.

Programma In Funere Honoratißimae matronae Apolloniae Christs/ Spectatißimi & prudentißimi Viri, Valentini Döringii, Consulis quondam huius oppidi gravissimi, Relictae Viduae, P.P.

Programma In Funere Nobilißimae honoratißimaeque Matronae, Annae Mariae Tülsnerin/ ... Hulderici Eybenii ... Coniugis Desideratissimae, P.P.

Programma In Funere Perquam Reverendi Doctissimique Viri, M. Petri Cannemanni, Ecclesiastae & Archidiaconi Helmstadiensis usque ad XLum annum fidelissimi optimeque meriti, XIV Aprilis, MDCLXVII. placide in Domino defuncti, P.P.

Programma Festo Resurrectionis Domini Nostri Jesu Christi In Academia Iulia.

Programma Festo Pentecostes In Academia Iulia.

Valentini Henrici Vogleri Ad Sacrae Physicae Et Medicinae In Academia Iulia Studiosos Programma.

Programma Festo Nativitatis Servatoris Nostri Jesu Christi In Academia Iulia.

Programma Festo Michaelis Archangeli.

Clarissimi Viri Joannis Horneii Opt. art. & Philos. Magistri, atque in acad. Rinthelensi Professoris Publici, e Iulia abeuntis, Propempticon.

Programma In Funere Clarißimi & excellentißimi Viri, Joannis Sigfridi Phil. Et Med. Doctoris, & huius in acad. Iulia Professoris primarii. P.P. 02.10.1623