Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Valentin Heinrich Vogler (Medizinische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 02.12.1658–23.12.1658 |
| Text | Anno MDCLVIII / Decembris mensis die II ♃ De humorum in corpore nostro maturatione, maturationisque effectu egi. / Die III ♀ De cruditate. / Die VI ☾ Ab horologio, quod inordinate moveretur, deceptus fui. / Die VII ♂ Ad caput V quid sit elixatio quomodoque fiat. / Die IX ♃ Consistorium publicum sub fide iuramenti indictum praelectionem impedivit. / Die X ♀ Quae elixari possint, quae non. / Die XIII ☾ Habita est disputatio inauguralis Iuris Meieri. / Die XIV ♂ De elixationis fine et effectu. / Die XVI ♃ De inquinatione, et ad caput VI quomodo fiat assatio. / Die XVIII ♀ De assationis effectu et speciebus. / Die XX ☾ De eius opposito, et ad caput VII de humido et sicco. / Die XXI ♂ Caput VIII De duro et molli. / Die XXIII ♃ De eadem re ulterius egi eamque ad corpus nostrum accommodavi. / Valentinus Henricus Voglerus |
| Quelle | 37 Alt 2491, Fol. 120 |