Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Valentin Heinrich Vogler (Medizinische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 30.06.1656–31.08.1656 |
| Text | Anno MDCLVI Iulio mense quibus diebus oportuit publice docui, nisi quod semel propter disputationem inauguralem Iuridicam sim prohibitus / Habui itidem publice significatam herbationem / Augusto mense ceteris diebus publice docui, praeter quatuor, quibus tum examen privatum Candidati in nostra Facultate tum publicum Candidatorum in Philosophica horumque promotio instituta fuit / Septembri mense, quantum eius hactenus peractum est, publicas praelectiones habui: quater ob totidem disputationes inaugurales impeditus / Tertiam insuper herbationem publicam institui / Valentinus Henricus Voglerus |
| Quelle | 37 Alt 204, H.2, 75 |