Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Valentin Heinrich Vogler (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 01.11.1659–25.11.1659
Text Anno MDCLIX / Novembri mense die 1♂ egi de temperamento primae et secundae aetatis / Die III♃ de temperamento reliquarum aetatum / Die IV♀ de temperamento partium anni / Die VII☽ de temperamentis regionum / Die VIII♂ de temperie potentiali / Die X♃ habita fuit disputatio inauguralis Medica / Die XI♀ de anima in genere disserui / Die XIV☽ et XV♂ fuerunt nundinae / Die XVII♃ de facultatibus animae egi / Die XVIII♀ unam duntaxat in homine animam esse monstravi / Die XXI☽ de sede animae disserui / Die XXII♂ an anima habeat partes, et in quantum eius cognitio medico sit necessaria, ostendi / Die XXIV♃ de partis natura in genere egi / Die XXV♀ allatum est cadaver foemininum Wolfferbyto, cuius ἀνατομὴ eopse die inchoata et ad quartum usque Decembris producta fuit, institutis tredecim publicis demonstrationibus / Valentinus Henricus Voglerus
Quelle 37 Alt 2492; 37 Alt 204, H.2, fol.125; 147