| Text |
Anno MDCLV / Iulio mense quotquot diebus debui, publice docui, praeter duos, quibus publicum consistorium et mutatio ViceRectoratus habita fuit / Augusto mense itidem quibus oportuit diebus publice docui, exceptis tribus propter examen chirurgi et disputationes inaugurales Iuridicas / Habui quoque sollemnem herbationem / Septembri mense publice docui, praeter quinque dies, quibus ob privatum negotium, tres disputationes inaugurales Iuridicae, et nuptiae civis opidani praelectiones differre sum coactus / Valentinus Henricus Voglerus |