| Text |
A mense Octobri ad decembrem extremam doctrinam de Sapientia, Scientia, Prudentia, Aequitate, fundamentis item praecipuis leger interpretandi [?], habita etiam principiorum; post de Heroica virtute eique opposito vitio / semivirtutibus & semivitiis / eorumque a veris virtutibus & vitiis discrepantia / & deinde de Amicitiae necessitate, utilitate & variis eius speciebus usque ad capitulum IX. libri IIX absolvi / subinde monstratis fundamentis, ex quibus leges civiles promanarint / Nullam praetermisse horam / sed ut id quod superiori trimestri ob iter susceptum praetermittere cogebar, resarcirem, horas Mercurii & Sabbathi dierum simul assumpsi, quando a publicis disputationibus vacaverunt / Helmstadii die XIV Ianuarii Anno MDCLIV / Ioannes Eichel / M. Professor Publicus |