| Text |
Mense Ianuario Anno MDCLV et quidem die eius IX Regulas Iuris publice interpretandas inchoavi, easque explicavi diebus saltim Mercurii et Sabbathi, quum aliis diebus hora non vacaret / Domi meae Exercitium Disputatorium ad Instituta continuavi / Mense martio Lectionem addidi, idque ad id temporis, quo ad Acidulas profectus sum deduxi, ut et Explicationem Regularum iuris / Die XXIII Iulii ad Acidulas Vildungenses impetrata prius a Directorio venia profectus sum, / et sub finem Augusti redii / Et tempus postea quod insequebatur, illis rebus, quarum in altera schedula Philosophicae Facultatis mentionem feci, impendere coactus sum / Post illa solennia, quae in Regulis Iuris erant reliqua absolvi / Peractis Natalitiis feriis die IX Ianuarii Anno MDCLVI aperui Collegium Pandectarum, in quo singularium Legum textum ex primis quibus incumbunt, principiis explico, et quoniam plerique veterani sunt studiosi, qui intersunt, ipsorum rogatu de die continuo sextam et septimanam matutinas, interdum / [v] / et alias horas pomeridianas simul impendo / perveni usque ad Librum XXVI / Mense Februario publice disputavi de variis ex Iure excerptis, et quidem gratuito postea vero plures eiusmodi Respondentes, qui unicam saltim plagulam disputationi subiicere vellent, nancisci non potui / Mense Martio de Vindicta Privata / Aprili de Syndico; Eodem de Praesumptionibus / Iunio de Probationibus disputavi / Quum a vivente Beati Domini Mehlbomio, mihi Quinto Professori Iuris, nulla per diem horam Novellis explicandis reliqua erat, qua non vel Iuris Consultus vel Philosophus, qui cum Icto concurrere non potest, legeret, nisi septima, qua Hebraeus, et quinta, qua Lector Gallicae Linguae utitur, qua tamen ad Martium usque tenebris oppletae sunt, ideo Novellarum publicam Lectionem praeter voluntatem in mensem Maium reiicere coactus sum: ubi primo de origine Novellarum, earum autoritate, modo obligandi, aliisque Iuris Libris derogandi ordine et Charactere sermonis, nec non qua Methodo doceri vel tractari, queant, de illarum [9r], versionibus et Editionibus prolixe egi / Post Selectiores explicare constitui, et primo explicandas sumpsi Novellam IX, Novellam CXI, Novellam CXIX, Novellam CXXX ubi late ex Iure Naturae, Gentium, divino et Civili de fundamentis Praescriptionis et Usucapionis egi / Die XX Iulii petentibus studiosis Collegium institutionum Lectorium aperui, quod ad Libri Secundi Titulum III deduxi. Sub praesidio [?] Disputatio de Iure Emigrationis et Detractionis pro... [?] / Ioannes Eichel Novellarum Professor Publicus |