Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Johann Eichel Edler von Rautenkron (Philosophische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 04.10.1656–19.12.1656 |
| Text | October / Quinta Octobris ad Nuptias Quedlinburgum profectus sum & inde propter negotia nonnulla XII demum redii / XVI die Iovis iterum Morales lectiones auspicatus sum et ad caput V egi de Iustitia particulari in genere / XVII die Veneris adhuc de eadem materia / XX die Luna de differentia inter Iustitiam universalem & particularem / XXI Die Martis An huius distinctio etiam alibi, quam in libri Aristotelis inveniatur, an in sacra scriptura et iure civili eius sit usus et quis? / XXIII. die Iovis capite VI interpretatus sum et de natura Proportionis agere caepi / XXIV. Die Veneris de speciebus Proportionis egi, et quare Aristoteles illis utatur in doctrina de Iustitia / XXVII Die Luna ad caput VII perexi, atque interpretari capi / XXVIII. Die Martis de altera Iustitiae specie egi quam Aristoteles διορθωτικὴν appellat. / XXX Die Iovis Catharius tantum mihi raucedinem excitavit, ut ne verbum quidem proloqui potuerim / November / Duravit raucedo quae me XXIX prioris Mensis invasit usque ad XXII Novembris / XXIV Guelpherbytum profectus sum. / [v] / XXVI Redii et / XXVII die Iovis in capite VII perrexi & de Errectiones [?] συναλλαγριάτων ἀεκουσίων egi / XXVIII. de eadem egi & quantum haec fundamenta usum habeant in Iure Civili, prolixe ostendi / Praeterea domi mea Exercitium morale examinatorium continuavi / A Mense Decembri / Primo Xbri ad caput VIII progressus de Talionis Pythagorica natura egi & quomado ea in parnis [?] locum habere [...] / II Xbri adhuc de ea / IV eiusdem De Natura Iustitia commutat / V. De Eadem / VIII De inventione & origine Nummi / IX De eius usu & abregatione / XI De indigentia / XII De modo investigandi pretia rerum / XV De Iure Civili ex Eodem capite / XVI De Iure Naturae ex eodem / XVIII Gradualis fuit habita in Facultate Iuridica / XIX ob impedimentum domesticum non legi / Reliquos dies Feriae occuparunt / Ioannes Eichel Professor Publicus Moralium |
| Quelle | 37 Alt 2489, 44 |