| Text |
Designatio lectionum publicarum Anno 1702 / Mense Aprili / Diebus 3 [et] 4 Erat mercatus oppidanus. / Die 6 Titulum 20 de aqua quotidiana et aestiva, una cum titulo 21 de rivis / Die 7 Actas 22, 23 cum titulo 24. Quod vi aut clam / Diebus 10 [et] 11 Reliquos huius libri titulos exposui. Inciderunt feriae Paschales quibus finitis./ Die 25 Libri 44 titulum 1 de exceptionibus exposui. / Die 27 Titulum 2 de exceptione rei iudicator cum parte titulum 3 de diversis temporalibus praescriptionibus p. / Die 28 Absolvi expositionem dicti tituli. / Mense Maio / Diebus 1 et 2 Exposui titulum IV. de doli mali et mentis exceptione. / Die 4 Titulum 5 et 6. / Die 5 Titulum 7 de obligationibus et actionibus. / Die 8 Quae priori titulo supererant exposui una cum parte tituli 1 libri 45. / Die 9 De objecto stipulationis rebus nempe et factis iter de modo eius et forma plures eximios textus exposui. / Die 11 De interpretatione verborum obligationis, pure in diem aut sub conditione factae denique quibus et causis sit inutilis etc. / Die 12 Quibus ex causis stipulatio resolvatur una cum titulo 2 de duobus reis et titulo 3. / [v] / Die 15 Libri 46 titulum 1 de fideiussoribus et mandatoribus maximam partem absolvi. / Die 16 Propter officium amico in dividenda haereditate praestitum non docui. / Die 18 Reliqua e titulo 1 de fide iussoribus exposui cum parte tituli 2 de novationibus eximios [?] textus exposui. / Diebus 22 [et] 23 Titulum 3 de solutionibus et liberationibus earumque speciebus item de personis â quibus et quibus solutio debeat fieri de eo quid solvendum. / Die 25 Erat festum adscensionis domini. / Die 26 De modo solvendi et interpratione solutionis, item quarum rerum et cuiusmodi solutione facta liberatio non fiat. / Die 29 Titulum 4 de acceptilatione. / Die 30 De stimulationibus praetoriis titulum 5 exposui. / Mense Iunio / Die 1 Titulum VI rem pupille vel idolescentis salvam fore et titulum VII iudicatum solvi. / Die 2 Titulum IIX ratum rem haberi declaravi. / Inciderunt feriae pentecostales quibus publicae lectiones cessarunt. / Diebus 12 [et] 13 Propter valetudinem minus commodam docere non licuit. / Die 15 Libri 47 titulum 1 de privatis delictis etc titulum 2 de furtis exposui textus de definitione furti de personis quae furtum possunt facere, de obiecto furti. / [9r] / Die 16 De modo et forma furti, inter quibus modis furtum non committitur, quibus casibus aliquis furti reus sit. / Die 19 Continuavi dictam expositionem una cum declaratione actionum quae ex furto competunt. / Die 20 Titulum 111 de tigno iuncto titulum 4, 5, 6, exposui. / Die 22 Titulum VII arborum furtim caesarum cum parte tituli IIX in bonorum raptionem. / Die 23 Continuavi et absolvi expositionem dicti titulum. / Diebus 26 [et] 27 Propter usum medicamentorum non docui. / Die 29 Titulum IX de incendio ruina naufragio exposui. / Die 30 E titulo de iniuriis et famosis libellio partem declaravi. / Johann Eisenhart doctor Pandectarum Professor Publicus Ordinarius |