| Text |
Ioannes Eichel doctor Professor Pandectarum Publicus / Mense Octobri Anni MDCLIIX / Hunc mensem ex clementissimo permissu Magnificentissimi directorii itineri, quod ad thermas Valetudine eadem suscipere coactus est, impendit / Mense Novembri / Cum secundo huius mensis die rediisset, finita auctione librorum, ad lectiones publicas reversus est, easque continuavit ad tertium decembris diem, pervenitque ad doctrinam de hereditatis petitione, quae continetur in libro V. strum [?] nullamque horam, praeter quas auctio eripuit, omisit, additis Mercuri & Sabbathi diebus, quibus hic [?] publicas lectiones habuit / Mense Decembri / Quinto huius mensis die ex indultu Magnificentissimi directorii ad conventum Luneburgi indictum profectus est. |