Quelle: HAB, Portraitsammlung, A 21632
Prof. Jakob (Peter) Tappius
Fakultät: Medizinische Fakultät
Biographische Information:
Med. Prof. in Helmstedt (1632–1680)
- Geboren: 1603 in Hildesheim
- Gestorben: 1680 in Helmstedt
- Ehefrau: Anna Elisabeth Clacius (1611–1641) aus Wolfenbüttel, Eheschließung 1632
- Ehefrau: Ursula Riemenschneider (1606–1676) aus Varel/Oldenburg, Eheschließung 1642
Lehrstühle
1632–1680: Universität Helmstedt, Medizinische Fakultät, Lehrstuhl
Vorlesungen (90)
Sommersemester 1639: Iacobvs Tappivs D. quoniam doctrinam de febribus, (de qua alias propter materiae amplitudinem seorsim agere constituerat) affectib. cordis adtexuit, omnia illa que ad pathologia pertinet absolvere hactenus non potuit. Igitur ijs qua de abdominis morbis restant, aliquot adhuc impendet septimanas, postea vero perget ad τεραποζυχιυ sive methodum medendi. Docet hora III. pomeridiana (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1640: Iacobvs Tappivs D. nuper auspicatus est doctrinam de Febribus: in qua perget, & quae maxime in ea controversasunt explicabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1641/1642: Iacobvs Tappivs D. & Med. practicae Prof. quum in methodo medendi eo pervenisset, ut docendum effet, qua ratione bona dicta morbi cum curari, tum praecaveri debeant, in gratiam nonorum, aliarum artium studiosorum, qui haec audire voluerunt, ea ita tractare cepit, ut, praeter illa quae ad nostrae artis cultores proprie pertinent, simul ostendat, quomodo Iuvenes literarum studiis incumbentes sanitati suae connaturales (ut vocantur) recte instituere possint. In hac autem doctrina jam pergit, eaq. ad finem perducta ad reliqua Therapeutices capita accedet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1642/1643: Iacobvs Tappivs D. quam primum Magistratu se abdicaverit in methodo medendi perget, & Disputationes publicas de Febribus continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1643/1644: Iacobvs Tappivs D. explicatis affectibus Organorum sensuum perget ad morbos faucium & medii ventris sive thoracis. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1643/1644: [...] Disputationem habet sub praelo de veris phrenesis caussis ejusque subjecto. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1644/1645: Iacobvs Tappivs D. nuper auspicatus est doctrinam de Febribus: in qua perget, & quae maxime in ea controversa sunt explicabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1646: Jacobvs Tappivs D. in explicatione aphorismorum Hippocraticorum perget. Confecit etiam duas disputationes, unam de illa controversia, an calor febrilis specie differat a calore nativo, alteram, de Rigoris & Horroris veris causis contra vulgare opinionem, quas hoc elapso semestri ob defectum idoneorum Respondentiu, uti vocantur, habere non potuit; jam vero aucto Medicinae studiosorum numero, publico examini subjiciet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1647: Iacobvs Tappivs D. perget auditores suos exercere in particularibus casibus sive exemplis Febricitantium, quae illi ad certam Febris speciem reducent, eorumque causas, […] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1647: […] symptomata, signa & secundum indicantia curandi modum enarrabunt, ipse vero quae controversa sunt, neque non selectissima & probatissima medicamenta addet. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1648/1649: Jacobus Tappius D. perrexit ni proponendis et explicandis particularibus morborum casibus inq. iis usum methodi medendi ostendit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1650: Iacobvs Tappivs perget in expositione affectuum Thoracis, eorumq; curationis modo, & [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1650: [...] continuabit disputationes publice de pracipuis controversijs Medicis. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1652: [...] Continuabit etiam privata exercitia disputatioria Tironum gratia instituta. [...] (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1652: [...] Publice disputabit de Melancholia desipientia & Vertigine. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1652: Iacobus Tappius D. postquam cerebri morbos absolvit, perget reliquarum partium corporis humani affectus enarrare. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1652/1653: [...] exercitium privatum disputatorium continuabit, eo vero defunctus in pathologicis perget. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1652/1653: Iacobvs Tappivs D. hodie ProRector quam diu magistratum geret, [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1653: Iacobus Tappius D. medendi methodum, quam non ita pridem auspicatus est, continuabit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1653: [...] Perget etiam in exercitio privato disputatorio. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1654: Iacobvs Tappivs D. absolutis ijs quae de qualitatibus medicamentorum restant, auspicabitur doctrinam de eorundem compositione. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1654: Publice disputabit de Catarrho, Sternutationis & Singultus caussis. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1654: [...] Praeterea continuabit Exercitationes privatas pathologicas. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1655: Jacobus Tappius D. in doctrina de medicamentorum compositione, quam deduxit usque ad Apozematum artificiosam praeparationem, perget, & disputationes publicas de pracipuis controversiis medicis continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1656: Iacobvs Tappivs D. in Pathologia quam nuper rogatu studiosorum auspicatus est, perget, & Methodum Medendi antehac a se auditoribus suis traditam publicis disputationibus subjiciet; [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1656: [...] neque non Exercitium privatum disputatorium continuabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1656/1657: [...] disputationes publicas de Medendi Methodo continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1656/1657: Jacobvs Tappivs D. hodie Pro-Rector quantum per academiae negotia licuerit in lectionibus pathologicis perget, & [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1657: [...] tum privatas de morborum caussis & symptomatibus continuabit. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1657: [...] & Disputationes tum publicas de curationis Methodo, [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1657: Jacobvs Tappivs D. in Lectionibus pathologicis perget, [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1658: Jacobus Tappivs D. in lectionibus Pathologicis perget, de Symptomatibus sensuum externorum acturus; [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1658: [...] exercitium privatum disputatorium in gratiam tironum continuabit, neque publicas, si occasio erit, negliget disputationes. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1659: [...] Disputationes etiam publicas tum de medendi methodo, tum de alijs oblatis materijs continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1659: Iacobvs Tappivs in lectionibus pathologicis perget, & in specie aget de morbis faucium pulmonum, cordis & diaphragmatis. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1659/1660: Iacobvs Tappivs D. aget de soporosis affectibus, Lethargo, Caro, Comate & c. Cum autem illi morbi absque vera somni naturalis cognitione recte intelligi non possint, prius suam de Somni natura & caussis sententiam; & an somnus cerebri, an vero secundum Aristotelem cordis affectus sit, auditoribus suis exponet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1660: Iacobvs Tappivs D. porro seliget morbos cognitu difficiliores & in eorum caussasinquiret, easque explanabit. Proxime autem aget de Catalepsi, Syncope, Sternutatione Asthmate, Singultu, & Hydrope. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1661: [...] Disputationes etiam publicas continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1661: Iacobvs Tappivs D. in lectionibus Pathologicis perget, & operam dabit, ut totam illam doctrinam proximo hoc semestri absolvat. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1661/1662: Iacobvs Tappivs D. in explicandis causis symptomatum externorum sensuum, faucium & pectoris perget; [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1661/1662: [...] continuabit, etiam Disputationes publicas de curationis Methodo, & de principum facultatum sive sensuum internorum & mentis laesionibus earumque caussis, contra vulgarem opinionem (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1662: Jacobus Tappius perget in explicatione morborum cognitu difficiliorum; [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1662: [...] & continuabit disputationes publicas tum de Methodo Medendi, tum de sensuum internorum morbis. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1662/1663: Iacobvs Tappivs D. morbos difficiliores insimi Ventris explicabit, & [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1662/1663: [...] Disputationes publicas continuabit. Tractatum quoque eder de sensuum internorum functionibus laesis. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1663: Iacobvs Tappivs D. h.t. ProRector, in gratiam tironum qui hoc vere in academiam venerunt, denuo auspicabitur Pathologiam, sive doctrinam de morbis eorumque causis. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1663: [...] Continuabit etiam Disputationes publicas. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1663/1664: [...] & disputationes publicas de morbis cognitu difficilioribus continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1663/1664: Jacobvs Tappivs in doctrina pathologica quam nuper in gratiam tyronum auspicatus est, perget, [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1664: Jacobvs Tappivs D. in lectionibus pathologicis perget, & in specie aget de Caussis imtemperiei cum materia, ut loquuntur; item de caussis morborum organicorum, & solutae unitatis, neque non de symptomatum generibus. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1664: [...] Continuabit etiam disputationes publicas de affectibus soporosis. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1664/1665: Jacobus Tappius in Pathologicis lectionibus perget; quibus absolutis, de usu nervorum , materia hactenus nunquam satis declarata aget. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1664/1665: [...] Publice disputabit de Comate, Caro & Lethargo. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1665: [...] Horis vero succisivis de usu nervorum spirituumque animalium etiam aget. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1665: Iacobvs Tappivs D. absolutis iis quae adhuc ex pathologicis restant, in methodo medendi perget, [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1665: [...] Disputationes publicas continuabit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1665/1666: Iacobvs Tappivs D. Cum hactenus egerit de motus animalis actionibus depravatis, jam porro explicabit morbos & symptomata quae illum motum vel imminuunt, vel prorsus tollunt. His expositis, perget in methodo medendi. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1666: Jacobvs Tappivs D. absolutis, pro instituto suo, lectionibus pathologicis, revertetur ad Methodum Medendi jam pridem a se inchoatam, & operam dabit, ut hoc Semestri aestivo eam ad finem perducat. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1666: [...] Publicas etiam Disputationes continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1666/1667: Iacobvs Tappivs D. in Methodo medendi perget, & [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1666/1667: [...] continuabit Disputationes publicas pathologicas. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1667: Jacobus Tappius D. absolutis morbis intemperiei, porro qua methodo in morborum organicorum curatione procedendum sit, auditoribus suis hodie praeter solitum numerosis ostendet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1667/1668: Jacobvs Tappivs D. perget in Methodo curandi morbos organicos, & quidem qua ratione morbi vitiatae magnitudinis, numeri, situs & cohaerentiae sint corrigendi, ostendet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1668: [...] neque non publicas Disputationes continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1668: Jacobvs Tappivs D. progredietur in methodo medendi, & quae restant de morbis in vitioso numero, situ, & soluta unitare consistentibus absolvet, [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1668/1669: Iacobvs Tappivs D. in methodo medendi perget, & qua ratione morbi malae cohaerentiae & solutae unitatis curandi sint, explicabit. Disputationes etiam publicas continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1669: Iacobvs Tappivs D. quam primum Magistratum Academicum deposuerit, ad ordinarias lectiones redibit, & methodum medendi continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1669/1670: Jacobvs Tappivs D. operam dabit, utquae in Methodo Medench restant, hoc semestri absolvat. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1670: Jacobus Tappius D. in Methodo medendi progredietur, & ad finem perductis dissertationibus de sensuum internorum laesionibus, jam se conferet ad sensuum externorum morbos, & primo de Tacto de pravato, imminuto & sublato publice disputabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1670/1671: Jacobvs Tappivs D. De curatione morborum solutae unitatis aget, & disputationes pathologicas continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1671: Iacobvs Tappivs D. Absoluta in Methodo medendi Pharmacia, perget ad Cheirurgiam & Diaeteticam in curatione morborum necessariam. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1671/1672: Jacobvs Tappivs in Methodo Medendi perget, & Disputationes pathologicas continuabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1672: Jacobvs Tappivs D. quantum per ingravescentem aetatem licebit, ea quae hactenus Medendi Methodo tradidit, publico examini subjiciet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1672/1673: Jacobus Tappius D. Cum hactenus de sensuum internorum actionibus laesis egerit, porro jam sensuum externorum Symptomata enarrabit, & publicis disputationibus proponet, proxime initium facturus des sensus Tactus depravatione. Neque non quae de medendi methodo tradidit, alternis vicibus publicis Disquisitionibus subjiciet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1673: Jacobvs Tappivs D. Continuabit Disputationes publicas tum pathologicas, de sensuum externorum affectibus, tum therapeuticas, de speciali curandi morbos methodo. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1673/1674: Jacobvs Tappivs D. Continuabit Disputationes de Sensuum externorum depravationibus; neque non, quae de Methodo medendi restant, absolvet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1674: Jacobvs Tappivs partem specialem Methodi curandi morbos secundum tria morborum genera continuabit, eamque, uti non ita pridem coepit, typis publicabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1674/1675: Jacobvs Tappivs D. Tractatum suum de sensuum Internorum laesionibus pertexet, & deincops publico examini subjiciet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1675/1676: Jacobvs Tappivs D. jam ad finem perducto Tractatu de fucntionum sensuum internorum Laesionibus, continuabit Methodum Medendi specialem, ostendentem qua ratione in particularibus exemplis sive morbis generalis Methodus ad usum transferri debeat. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1676: Iacobvs Tappivs Academiae Senior adhuc occupatus est in sua medendi methodo speciali, ob particularia exempla eorumque curationes paulo prolixiore, operam autem dabit, ut ea recognita proximo trimestri in publicam prodeat lucem. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1676/1677: Jacobvs Tappivs academiae Senior calamitatibus domesticis imprimis gravissimi, Filiae & Uxoris morbis & hujus tandem obitu impeditus, Methodum suam Medendi, quam sub praelo habet, ad finem ut nuper promiserat, perducere non potuit. [...] (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1676/1677: [...] Dabit autem jam operam, ut hoc trimestri, si Deus eum incolumen servaverit, huic Methodo extrema manus imponatur. (Lectio privata, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1677: Iacobvs Tappivs hodie ProRector quod reliquum est de edenda sua Methodo Medendi ad finem perducet. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1677/1678: Jacobvs Tappivs, Etsi jam dudum rude donatus sit, tamen, si Deus vitam & vires largitus fuerit, de nonis motibus nonnaturalibus, ut Singultu, Oscitatione, Sternutatione, & aliis, quorum causae non satis explanatae sunt, aget. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1678: Jacobus Tappius, Si Deus vitam & vires suppeditaverit, operam dabit, ut hac aestate quaedam scripta sua affecta ad finem perducat, & in lucem emittat. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1678/1679: Jacobvs Tappivs in explicanda Methodo Medendi, quam non ita pridem auspicatus est, perget & operam dabit, si Deus ei vitam & vires largitus fuerit, ut hoc Semestri eam ad finem perducat. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1679: Jacobus Tappius Methodum medendi quam mense Septembri anni praeterlapsi publicis lectionibus Auditoribus suis tradere caepit, continuabit, operam daturus, ut proximo hoc semestri eam absolvat. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1679/1680: Jacobus Tappius D. Doctrinam de Compositione Medicamentorum, quam non ita pridem auspicatus est, pertexet, eaque ad finem perducta, si Deus ei in extrema hac senectute vitam & vires largitus fuerit, de formis medicamentorum aget. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Sommersemester 1680: Jacobus Tappius D. Etsi jamdudum emeritus tamen, si Deus vitam & vires ei suppeditaverit, hoc semestri spatio particularia exempla sive historias morborum intemperierum, quibus humanum corpus afficitur, enarrabit. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Wintersemester 1680/1681: Jacobus Tappius, si Deus vitam & vires largitus fuerit, in proponendis casibus particularibus, uti hactenus coepit, perget. (Lectio publica, Medizinische Fakultät)
Rechenschaftsberichte (24)
Beteiligung an Dissertationen (2)
Widmungsempfänger in: De Modo Sciendi In Qualibet Scientia Prudenter Observando Prima. 23.05.1678
Respondent in: De Demonstratione In Communi. 22.02.1623